useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00630522
Signature: 00630522
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1218-00-00
(Confirmation, ) Givers: Robert of Lindsey (Abbot of Peterborough Abbey) Receivers: Andrew (Prior of Thorneholme Priory)
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00630522
 
x
Omnibus Christi fidelibus ad quorum audienciam presens carta peruenerit Robertus Dei gratia abbas ecclesie Sancti Petri de Burgo et eiusdem loci conuentus salutem in Domino Nouerit uniuersitas uestra nos concessisse et hac carta nostra confirmasse Andree priori de Thorneholm et eiusdem loci conventui ecclesias redditus et tenementa cum pertinenciis suis que habent de feodo nostro in Lyngd[] habend et pacifice tenend sicut ea per cartas donatorum rationabiliter sunt consecuti ita quidem quod non liceat predicto priori et conuentui de Thorneholm de cetero absque assensu et uoluntate nostra aliquam ecclesiam siue redditum in feodo nostro recipere uel emere Pro autem hac nostra confirmacione optinenda prefati prior et conuentus de Thorneholm soluent nobis singulis annis infra quindenam Pentecostes unam marcam argenti et unam marcam ad festum Sancti Martini Et si forte prenominati prior et conuentus de Thorneholm a solucione duarum marcarum prefatarum termino pretaxato cessauerint licebit nobis ipsos distringere per aueria et catalla que in terris suis de feodo nostro inuenta fuerint donec prefatas duas marcas annuas plene persoluerint Et ut hec rata maneant inperpetuum presentem cartam sigillorum nostrorum apposicione munitam eis in futurorum memoriam dedimus anno ab incarnatione Domini millesimo ducentesimo xviij Hiis testibus
Source Fulltext: Carte Nativorum, a Peterborough Abbey Cartulary. C. N. L. Brooke and M. M. Postan. Northamptonshire Record Society. Northamptonshire Record Society. Oxford University Press. Oxford. 1960.

Comment

Date: A.D.
Editions
  • Carte Nativorum, a Peterborough Abbey Cartulary. C. N. L. Brooke and M. M. Postan. Northamptonshire Record Society. Northamptonshire Record Society. Oxford University Press. Oxford. 1960.
Places
  • Burgo, Sancti Petri de, conuentus
  • Thorneholm, conventus de
Persons
  • Andreas, prior de Thorneholm
  • Robertus, abbas ecclesie Sancti Petri de Burgo
Keywords
  • General: 
    • Confirmation
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.