useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00640139
Signature: 00640139
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1223-05-16, SALISBURY, WILTSHIRE (ENGLAND)
(Grant, CHILTON, BERKSHIRE (ENGLAND)) Givers: Hugh de Sanford Receivers: Salisbury Cathedral
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00640139
 
x
Omnibus Christi fidelibus ad quos praesens scriptum pervenerit Hugo de Saneford salutem Sciatis me concessisse et praesenti carta confirmasse pro me et haeredibus meis Deo et ecclesiae beatae Mariae Virginia Sarum et venerabili patri Ricardo Dei gratis ejusdem ecclesiae episcopo et successoribus suis in perpetuum medietatem omnium proventuum ecclesiae de Chiltun volens et concedens quod idem episcopus et successores sui in perpetuum ordinent et disponant pro voluntate sua de illis proventibus absque aliqua reclamatione mei vel haeredum meorum mihi autem et haeredibus meis remanebit advocatio dictae ecclesiae salvis dictis proventibus dicto episcopo et successoribus suis ita tamen quod rector ipsius ecclesiae qui ad meam praesentationem vel haeredum meorum fuerit admissus onera ipsius ordinaria sustinebit extraordinariis omnibus pro rata partiendis inter ipsum rectorem et eum vel eos qui praedictam portionem per episcopum vel successores suos habebunt Et quousque contingat dictam ecclesiam vacare de camera mea de dono meo percipiet dictus episcopus vel cui assignare voluerit singulis annis quinque marcas argenti et dimidiam videlicet ad festum S Michaelis duas marcas et decem solidos et ad Pascha sequens duas marcas et decem solidos Si autem non vacaverit ecclesia infra quinque annos assignabo ei praedictum redditum in certo loco recipiendum annuatim usque ad vacationem ecclesiae per considerationem bonorum virorum Cum autem vacaverit in optione mea erit utrum ecclesia mihi integra remaneat ad donandum et ego satisfaciam dicto episcopo et successoribus suis in certo redditu ad valentiam medietatis proventuum dictae ecclesiae juxta testimationem bonorum virorum communiter electorum vel episcopo et successoribus suis remaneat medietas proventuum memoratae ecclesiae sine onere ordinario ut dictum est et ego et haeredes mei ad residuum personam idoneum praesentemus Et praeterea sciendum quod si expedierit praedicto episcopo quod aliam securitatem ei faciamus ego et haeredes mei omnem quam poterimus honeste facere ipsi bonorum virorum arbitrio faciemus Et in hujus rei robur et testimonium praesens scriptum sigilli mei munimine roboravi His testibus r[icardo] thesaurario Wellensi magistro Hugone de Graneford Rogero capellano Gilberto clerico canonico Wellensi Johanna de Sampford Waltero de Werdun Galfrido de Budiford Alberto Forestario Radulfo de Bydiford Henrico clerico Ricardo filio Willelmi Adam de Periton Philippo Laviel et multis aliis Actum apud Novas Sarum anno Incarnationis Domini m cc xxiii die Martis proximo ante festum Sancti Dunstani
Source Fulltext: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury. Dunn McCray. Rerum Britannicarum Medii Aevi Scriptores, 97. H.M.S.O. Eyre and Spottiswoode. London. 1891.

Comment

Date: A.D. Feast
Editions
  • Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury. Dunn McCray. Rerum Britannicarum Medii Aevi Scriptores, 97. H.M.S.O. Eyre and Spottiswoode. London. 1891.
Places
  • Sarum, beatae Mariae Virginiae, ecclesia
Persons
  • Budiford, Galfridus de
  • Bydiford, Radulfus de
  • Forestarius, Albertus
  • Gilbertus, clericus, canonicus Wellensis
  • Graneford, Hugo de, magister
  • Henricus, clericus
  • Laviel, Philippus
  • Periton, Adam de
  • Ricardus, episcopus Sarum
  • Ricardus, filius Willelmi
  • Ricardus, thesaurarius Wellensis
  • Rogerus, capellanus
  • Sampford, Johannes de
  • Saneford, Hugo de
  • Werdun, Walterus de
Keywords
  • General: 
    • Grant
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.