useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00640216
Signature: 00640216
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1238-06-28, SALISBURY, WILTSHIRE (ENGLAND)
CCXVI. Foundation of a perpetual vicerage in the church of St. Mary, Marlborough. June 28, 1238. (Ordinatio, ) Givers: Robert (Bishop of Salisbury Cathedral) Receivers: Marlborough - St. Mary Church
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00640216
 
x
Universis sanctae matris ecclesiae filiis praesentes literas visuris vel audituris Robertus Dei gratia Sarum episcopus salutem in Domino Noverit universitas vestra nos de assensu et voluntate dilectorum filiorum Roberti decani et capituli Sarum ordinasse perpetuam vicariam in ecclesia Sanctae Mariae de Merleberge sub hac forma videlicet quod decanus Sarum qui pro tempore fuerit praesentabit perpetuum vicarium in dicta ecclesia nobis et successoribus nostris qui in omnibus subjicietur nobis et successoribus nostris sicut et alii vicarii perpetui in diocesi Sarum constituti Dictus autem vicarius qui pro tempore fuerit solvet dicto decano et capitulo Sarum annuatim xx solidos ad inveniendum honorifice quendam cereum per manus decani Sarum qui ardebit in choro Sarum singulis diebus et noctibus ad matutinas et ad vesperas et ad missam et habebunt dictus vicarius et omnes ejus successores ad sustentationem sui omnes obventiones et omnes fructus dictae ecclesiae quocunque nomine censeantur deductis dictis xx solidis Facta est autem haec ordinatio anno gratiae m cc xxxviii in vigilia apostolorum Petri et Pauli in capitulo Sarum et ad roborandum ordinationem praedictam nos et capitulum nostrum sigilla nostra huic scripto appendimus
Source Fulltext: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury. Dunn McCray. Rerum Britannicarum Medii Aevi Scriptores, 97. H.M.S.O. Eyre and Spottiswoode. London. 1891.

Comment

Date: A.D. Feast
Editions
  • Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury. Dunn McCray. Rerum Britannicarum Medii Aevi Scriptores, 97. H.M.S.O. Eyre and Spottiswoode. London. 1891.
Places
  • Sarum, capitulum
Persons
  • Robertus, decanus Sarum
  • Robertus, episcopus Sarum
Keywords
  • General: 
    • Ordinatio
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.