useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00640261
Signature: 00640261
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1246-12-22, SALISBURY, WILTSHIRE (ENGLAND)
CCLXI. Composition respecting tithes of the manor of Merton, between the rector of Bedwin and Mottisfont priory. Dec. 22, 1246. (Note The sentence is incomplete in all the copies, and the words within brackets are supplied by the editor. ) (Agreement, Settlement, ) Givers: Adam de Preston (Prior of Cranborne Priory) Receivers: Herbert (Rector of Bedwin Church), Mottisfont Priory
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00640261
 
x
Omnibus Christi fidelibus praesens scriptum visuris vel audituris frater Adam [de Prestun] prior de Craneburne salutem in Domino Mandatum domini papae suscepimus in haec verba [...] Hujus ergo auctoritate mandati partibus in nostra praesentia legitime constitutis facta fuit edicio dicto priori de Motesfonte et ejusdem loci conventui in hunc modum Dicit Herbertus rector ecclesiae de Bedewinde [quod] in manerio scilicet de Mertone idem prior et conventus decimas de eisdem carucatis terrae provenientes ecclesiae de Bedewinde solvere contradicunt praeter duas acras quas singulis annis integre percepit de frumento inbladatas unde petit ipsos ad solutionem dictarum decimarum compelli et easdem integre ecclesiae suae de Bedewinde adjudicari Hoc dicit salvo sibi jure addendi minuendi et mutandi Tandem nobis mediantibus lis inter praedictos dominos Herbertum rectorem ecclesiae de Bedewinde [et priorem et conventum de Motesfonte in hunc modum sopita est videlicet quod praedictus Herbertus omnem] actionem sibi et successoribus super praemissis decimis competentem in perpetuum remisit et dicti prior et conventus de Motesfonte singulis annis praedicto Herberto et successoribus suis qui pro tempore fuerint rectores ecclesiae de Bedewinde nomine omnium decimarum praedictarum duas acras inbladatas unam scilicet de ordeo et aliam de avena de terra sua in manerio de Mertone praedicto in perpetuum persolvent una cum duabus acris de frumento inbladatis quas ecclesia de Bedewinde ab antiquo percepit Ita tamen quod prior et conventus de Motesfonte prius eligant unam acram de frumento meliorem et postmodum dictus Herbertus et sui successores aliam eligant quam voluerint meliorem et iterum postquam prior et conventus elegerint aliam acram de frumento idem dictus Herbertus et successores sui aliam sibi eligant meliorem Similiter postquam prior et conventus unam acram de ordeo et aliam de avena elegerint liceat dicto Herberto et successoribus suis unam acram de ordeo et aliam de avena eligere Praetera si praefati prior et conventus aliquod de villenagio in dominicum converterint saepefatus Herbertus et sui successores plenarie omnes decimas in [eo] participent Reservavimus autem nobis et successoribus nostris qui pro tempore fuerint de consensu partium expresso jurisdictionem ad compellandum partes ad observationem compositionis praescriptae si forte quis contra eam venire praesumpserit Et ut haec compositio in perpetuum valitura suum robur obtineat huic scripto in modum cyrographi confecto sigillum nostrum una cum sigillis praedictorum prioris et conventus de Motesfonte et sigillo saepedicti Herberti rectoris ecclesiae de Bedewinde apposuimus Actum apud Sarum anno Domini m cc xlvi die Sabbati proxima post festum Sancti Thomas apostoli Valete
Source Fulltext: Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury. Dunn McCray. Rerum Britannicarum Medii Aevi Scriptores, 97. H.M.S.O. Eyre and Spottiswoode. London. 1891.

Comment

Date: A.D. Feast
Editions
  • Charters and Documents Illustrating the Cathedral, City and Diocese of Salisbury. Dunn McCray. Rerum Britannicarum Medii Aevi Scriptores, 97. H.M.S.O. Eyre and Spottiswoode. London. 1891.
Places
  • Motesfont, conventus de
Persons
  • Herbertus, dominus, rector ecclesiae de Bedewinde
  • Prestun, Adam de, frater, prior de Craneburne
Keywords
  • General: 
    • Agreement
    • Settlement
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.