useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00760021
Signature: 00760021
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1224-01-20 - 1225-01-20, WESTMINSTER, MIDDLESEX (ENGLAND)
(Final Concord, DUNNINGTON, YORKSHIRE, EAST (ENGLAND)) Givers: Richard Percy Receivers: Walter de Grey (Archbishop of York Cathedral)
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00760021
 
x
Hec est finalis concordia facta [...] apud Westmonasterium in octabis sancti Hillarii anno regni regis Henrici filii regis Johannis nono [...] inter Ricardum de Percy petentem et walterum Archiepiscopum Eboracensem deforciantem per Adam de Staveleng positum loco suo [...] de advocacione ecclesie de Donyngton Unde assisa ultime presentacionis summonita fuit [...] predictus archiepiscopus recognovit advocacionem predicte ecclesie esse jus ipsius Ricardi et illam [...] quietam clamavit de se et successoribus suis ipsi Ricardo [...] Et preterea idem archiepiscopus [...] concessit quod persona ejusdem ecclesie quicunque pro tempore fuerit inde persona habeat [...] duo tofta [...] in eadem villa scilicet unum toftum quod Walterus capellanus tenuit et quod est propinquius ipsi ecclesie ex parte orientali et unum toftum propinquius predicto tofto quod Adam et Cristiana uxor ejus tenuerunt habend et tenend [...] quieta de predicto archiepiscopo et successoribus suis Idem eciam archiepiscopus concessit [...] predicto persone [...] communam pasture racionabiliter ad averia eorum in eadem villa et similiter liberum introitum et exitum eorundem averiorum ad predictam pasturam Et pro hac [...] idem Ricardus recognovit et concessit omnes terras et omnia tenementa de feodo suo que ecclesia beati Petri Eboracensis habuit in Donyngton in Grymston et in Hewic ex dono antecessorum ipsius Ricardi esse jus predicti archiepiscopi ut liberam prebendam pertinentem ad eandem ecclesiam beati Petri de predicto dono habend et tenend [...] in puram et perpetuam elemosinam [...] ita quod ipse Ricardus vel heredes sui nullam presentacionem facient ad prebendam illam nec aliquid aliud de cetero poterunt clamare vel exigere in eadem prebenda sive in dominico sive in servicio Et si predictus Ricardus [...] de cetero aliqua munimenta protulerint de eadem prebenda versus ipsum archiepiscopum [...] pro nullis habebuntur
Source Fulltext: Percy Cartulary. M. T. Martin. Surtees Society, V.117. Surtees Society. Andrews & Co. Durham. 1911.

Comment

Date: in octabis sancti Hillarii anno regni regis Henrici filii regis Johannis none [20th Jan., 1224-25] Feast Regnal
Editions
  • Percy Cartulary. M. T. Martin. Surtees Society, V.117. Surtees Society. Andrews & Co. Durham. 1911.
Places
  • DUNNINGTON, YORKSHIRE, EAST (ENGLAND)
    • WESTMINSTER, MIDDLESEX (ENGLAND)
       
      Keywords
      • General: 
        • Final Concord
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.