useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00760077
Signature: 00760077
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1307-01-29 - 1308-01-29, BOLTON IN CRAVEN, YORKSHIRE, WEST (ENGLAND)
(Obligatio, ) Givers: Rainer de Knol Receivers: Henry Percy
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00760077
 
x
Hoc scriptum cirographatum testatur quod cum dominus Raynerus de Knol miles teneatur per quoddam scriptum obligatorium in centum marcis sterlingorum domino henrico de Perci in hec verba omnibus [etc] Raynerus de Knoll [...] miles teneri et presenti scripto obligari domino Henrico de Perci in centum marcis sterlingorum ex mutuo solvendis [...] apud Emmersey in festo translacionis sancti Cuthberti anno regni regis Edwardi filii regis Edwardi secundo Ad quam quidem solucionem dictis die et loco faciendam obligo me [...] omnia bona mea mobilia et inmobilia in quibus manibus devenerunt [...] Datum apud Bolton in Craven die Lune proxima ante festum Purificacionis beate Marie anno regni regis Edwardi filii regis Edwardi primo dictus dominus Henricus hoc presenti scripto concessit [...] quod de predicto domino Reynero de Knoll in tota vita ipsius domini Rayneri nichil exigere possint de predictis centum marcis per predictum scriptum obligatorium quoquomodo set si Beatrix uxor ipsius domini Raineri superstes fuerit post decessum dicti domini Reyneri et recusaverit quietum clamare quantum in illa est dicto domino Henrico [...] totum Jus [...] in advocacione ecclesie de Arneclif cum fuerit manifeste requisita per predictum dominum Henricum [...] de qua quidem advocacione dicte ecclesie dictus dominus Raynerus predictum dominum Henricum [...] per cartam suam feoffavit extunc predictus dominus Henricus [...] habeant accionem petendi predictas centum marcas versus heredes et executores predicti domini Rayneri per predictum scriptum obligatorium extunc in suo robore duraturum et si predicta Beatrix decesserit vivente ipso domino Raynero vel post decessum ipsius domini Rayneri superstes fuerit et totum jus [...] de predicta advocacione quiete clamaverit dicto domino Henrico de Perci [...] tunc prescriptum obligatorium de predictis centum marcis quod predictas dominus Henricus habet de predicto Raynero omnino adnichiletur cassetur et pro nullo habeatur in quibuscumque manibus inveniatur [...]
Source Fulltext: Percy Cartulary. M. T. Martin. Surtees Society, V.117. Surtees Society. Andrews & Co. Durham. 1911.

Comment

Date: die Lune proxima ante festum Purificacionis beate Marie anno regni regis Edwardi filii regis Edwardi primo [4th Sept., 1308] Regnal Feast
Editions
  • Percy Cartulary. M. T. Martin. Surtees Society, V.117. Surtees Society. Andrews & Co. Durham. 1911.
Places
  • BOLTON IN CRAVEN, YORKSHIRE, WEST (ENGLAND)
     
    Keywords
    • General: 
      • Obligatio
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.