useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00761010
Signature: 00761010
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1252-11-11
(Agreement, CAWTHORPE, LINCOLNSHIRE (ENGLAND)) Givers: Rufford Abbey Receivers: Henry Percy
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00761010
 
x
Anno gracie m cc lij to ad festum sancti Martini in hieme facta fuit hec convencio inter abbatem et conventum Rufford ex una parte et henricum de Perci filium Willelmi de Perci ex altera videlicet quod predicti abbas et conventus [...] concesserunt dicto Henrico [...] quicquid habuerunt scilicet in domibus in terris et in redditibus [...] de Radulfo de Hauley in villa de Covenham et kalthorp sicut continetur in cirographis inter predictos abbatem et conventum et Radulfum de Hauley confectis excepta una bovata terre quam predictus Radulfus ex voluntate dictorum abbatis et conventus contulit Johanni de Cokerington ante convencionem istam et post cyrographum inter predictos abbatem et conventum et Radulfum de Hauley confectum tenend et habend dicto Henrico [...] usque ad terminum x annorum proxime sequencium reddendo inde annuatim dictis abbati et conventui apud Covenham x marcas argenti [...] infra octabas Pentecostes v marcas et v marcas infra octabas sancti Martini quousque plene et integre x firmas annuas perceperint prima firma acceptenda ad Pentecosten anno gracie m cc liij Et quia dictus abbas et conventus bene credunt fidelitati sue soli veritati consciencie sue adquiescentes in vita sua aliquam aliam obligacionem ab eo non quesierunt set si contigerit quod absit quod dictus Henricus infra terminum predictum ex hac luce migraverit heredes suos obligavit ut si aliquando in solucione dicte firme cessaverint pro singulis vicibus domino regi tres marcas argenti et duas marcas vicecomiti Lincolnie [...] persolvant Nichilominus eciam dictis abbati et conventui tam firmam plenarie quam omnes expensas et dampna que ex ejusmodi retencione incurrerint omnino restituant et ad hoc faciendum dictos heredes suos per omnes terras suas in comitatu Lincolnie a dicto vicecomite obligavit esse compellendos Et sciendum quod dictus Henricus [...] omnia quecumque continentur in cirograffis inter predictos Radulfum et abbatem et conventum confectis tam pro abbate et conventu eidem Radulfo [...] facient quam vice ipsorum ab eodem Radulfo [...] expectent quicquid de jure ipsi petere possent si eandem terram tenuissent Et preterea dictus Henricus [...] dictum abbatem et conventum de omnibus sectis ad predictam terram pertinentibus indempnes conservabunt et versus Radulfum de Hauley [...] similiter [...]
Source Fulltext: Percy Cartulary. M. T. Martin. Surtees Society, V.117. Surtees Society. Andrews & Co. Durham. 1911.

Comment

Date: Anno gracie !m cc lij to! ad festum sancti Martini in hieme (11th November 1252) A.D. Feast
Editions
  • Percy Cartulary. M. T. Martin. Surtees Society, V.117. Surtees Society. Andrews & Co. Durham. 1911.
Places
  • CAWTHORPE, LINCOLNSHIRE (ENGLAND)
     
    Keywords
    • General: 
      • Agreement
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.