useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00870030
Signature: 00870030
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1309-04-18, SUTTON, ESSEX (ENGLAND)
(Inquest, SUTTON, ESSEX (ENGLAND)FOULNESS, ESSEX (ENGLAND)HAVENGORE, ESSEX (ENGLAND)HOCKLEY, ESSEX (ENGLAND)ROCHFORD, ESSEX (ENGLAND)PRITTLEWELL, ESSEX (ENGLAND))
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00870030
 
x
Inquisicio capta coram Humfrido de Waleden[] et Alano de Goldyngham apud Sutton[] parva die veneris proxima post quindenam Pasche anno regni regis Edwardi filii regis Edwardi secundo super articulis in dicto brevi contentis per Philippum Serle et alios iuratores qui dicunt super sacramentum suum quod fratres milicie Templi habuerunt ad festum natalis Domini anno regni regis Edwardi primo in villa de Sutton[] predicta unum mesuagium unde aysiamenta domorum valent per annum dimidiam marcam sunt ibi tria gardina unde fructus et herbagium valent per annum 1 marcam et est ibidem unum columbare quod valet per annum 5 s 4 d item sunt ibidem de terra lucrabili 360 acre per perticam 16 pedum et dimidii unde quelibet acra de 180 valet per annum 12 d et quelibet acra de 180 valet per annum 8 d item sunt ibidem de terra arabili in tribus mariscis 130 acre que possunt quolibet anno lucrari et valet quelibet acra per annum 12 d Dicunt eciam quod in eisdem mariscis est pastura pro 440 ovibus matricibus et valet pastura predicta quolibet anno 9 libre 3 s 4 d videlicet pro capite 5 d item sunt ibidem de prato falcabili et separabili 15 acre et dimidia et valet quelibet acra per annum 2 s Item dicunt quod est ibidem unum molendinum ventriticum quod valet per annum 20 s item sunt ibidem quatuor bosci continentes 50 acras in quibus non est pastura nec subboscus eo quod totus subboscus vendebatur antequam manerium devenit in manus regis et quod nichil potest responderi de subbosco predicto ante quinque annos proximos futuros set tunc valet per annum 20 s Item dicunt quod sunt ibidem de redditu assise 6 libre 7 s 1 d videlicet in festo sancti Andree 10 d in festo Pasche 62 s 2 d in festo nativitatis sancti Iohannis Baptiste 13 d et in festo sancti Michaelis 63 s Item dicunt quod perquisiciones curie valent per annum 2 s item est ibidem 1 libra piperis de redditu assiso ad festum sancti Michaelis et valet 12 d item est ibi de redditu dimidia libra cimini per annum ad festum Pasche et valet obolum item 1 vomer de redditu ad festum sancti Michaelis et valet 6 d Summa tocius extente 42 libre 3 d obolus de quibus debentur annuatim priori de Bredene pro tenemento quod fuit Rogeri de Berwes in Sutton[] 20 d solvendi in festo Pasche et sancti Michaelis per equales porciones item priori de Leyes pro una acra terre que vocatur Bayardeslond[] 16 d ad eosdem terminos item Hamoni de Sutton[] 3 s 8 d ad eosdem terminos pro 18 acris terre in Holkele et priori de Pritewelle pro una acra prati in Suthmede 10 d ad eosdem terminos et Katerine Runtevale pro una acra terre in Cattregge ad eosdem terminos et ad hundredum domini regis de Rocheford[] 3 s 9 d de hidagio pro 50 acris terre que fuerunt Alani Faierchild[] et Simonis le Neweman[] ad festum sancti Andree et nativitatis sancti Iohannis Baptiste per equales porciones Summa 11 s 11 d Et sic summa extente veri valoris 41 libre 8 s 4 d obolus Predicti iuratores dicunt super sacramentum suum quod est ibi quedam capella predictis terris et tenementis annexa in qua est baptisterium pro quatuor tenentibus manerii et in qua dicti fratres solebant invenire unum capellanum divina continue celebrantem et quod omnes decime tam maiores quam minores provenientes de dominicis terris suis habere consueverunt preter quod prior de Pritwell[] percepit decimam garbarum et feni de 80 et 3 acris terre arabilis et unius acre prati et rector ecclesie de magna Sutton[] [de] 84 acre terre arabilis Preterea dicunt quod predicti fratres concesserunt dicto priori de Pritwell[] tresacras terre quas dicti fratres tempore suo seminaverunt semine suo proprio excepto tercio anno quando dicta terra iacebat ad warectum et tunc illam waractabant et ribinabant quarum vesturam dictus prior integre singulis annis percepit pro decimis 30 acrarum terre de dominicis terris suis et valet dicta capella preter sustentacionem capellani 4 marce Item predicti iuratores dicunt quod predicte terre et tenementa simul cum capella sunt in manum domini regis et in custodia domini Iohannis de Shaddeworth[] qualiter et quomodo ignorant et de supradictis terris et tenementis capitale mesuagium et 33 acre terre et decem acre bosci apud Grestede tenentur in capite de domino Iohanne de Rocheford[] per servicium sexti partis feodi unius militis et de honore de Reyleye tenentur 70 acre terre due acre prati et 30 acre bosci per servicium 10 d per annum supracontentorum et 84 acre terre tenentur in capite de heredibus Iohannis de Burgo per quod servicium ignorant et decem acre bosci tenentur in capite de domina Alicia de Bellomonte per quod servicium ignorant et 173 acre terre tenentur de honore de Reyle ut intelligunt per quod servicium ignorant et quod unus de predictis marescis qui vocatur Havenemerssh[] tenetur in capite de comite Warenne per quod servicium ignorant et quod a quo vel a quibus unus marescus qui vocatur Smaleport tenetur ignorant et quod unus mariscus qui vocatur Presteswarde tenetur in capite de domino Iohanne de Rocheford[] per quod servicium ignorant et quod predicti fratres habuerunt duas acras terre ad festum natalis Domini predictum ad terminum quindecim annorum de quibus quinque anni sunt elapsi et de quibus satisfecerunt premanibus et valet predicta terra per annum 12 d et tenetur de Katerina Rouncevall[] Et predicti iuratores dicunt quod frater Willelmus de la More milicie Templi in Anglia magister de assensu fratrum suorum in capitulo suo generali apud Dinesle anno Domini millesimo trecentesimo concessit per quoddam scriptum sigillo capitali signatum Willelmo le paumere pro servicio suo perpetuum victum suum ad mensam scutiferorum in domo sua de Sutton[] predicta ad terminum vite sue ac eciam dimidiam marcam argenti pro roba sua percipienda deserviendo eisdem dum suipotens fuerit quo cessante capiet quinque solidos pro roba sua et si idem Willelmus in langorem senectutem seu debilitatem inciderit tunc haberet locum competentem infra ambitum curie predicte et ibi ut in cibis et potibus sibi necessarie percipiet sicut unus aliorum servientum suorum unde dictus Willelmus a die concessionis predicte usque ad diem quod dicti fratres capti fuerunt plene fuit seisitus Dicunt eciam quod dictus frater Willelmus de assensu tocius capituli sui apud Dinesle anno Domini millesimo trecentesimo tercio concessit per scriptum suum sigillo communi signatum Iohanni Ambryus pro servicio suo perpetuum victum suum ad mensam scutiferorum domus de Sutton[] et quinque solidos pro stipendio suo annuatim de quo fuit seisitus a tempore concessionis predicte usque ad capcionem dictorum fratrum et si dictus Iohannes debilitate vel senectute confectus fuerit ita quod ad mensam eorum sedere non poterit quod haberet cameram infra ambitum curie predicte et ibi in cibis et potibus deserviretur prout consuetum fuit libere servientibus in eodem statu existentibus ministrari In cuius rei testimonium etc
Source Fulltext: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem. M. Gervers. Records of Social and Economic History, New Series 23. British Academy. Oxford University Press. Oxford. 1996.

Comment

Date: Feast Regnal
Editions
  • Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem. M. Gervers. Records of Social and Economic History, New Series 23. British Academy. Oxford University Press. Oxford. 1996.
Places
  • FOULNESS, ESSEX (ENGLAND)
    • HAVENGORE, ESSEX (ENGLAND)
      • HOCKLEY, ESSEX (ENGLAND)
        • PRITTLEWELL, ESSEX (ENGLAND)
          • ROCHFORD, ESSEX (ENGLAND)
            • SUTTON, ESSEX (ENGLAND)
              Persons
              • Ambryus, Iohannes
              • Bellomonte, Alicia de domina
              • Berwes, Rogerus de
              • Burgo, Iohannes de
              • Edwardus, rex, filius regis Edwardi
              • Faierchild, Alanus
              • Goldyngham, Alanus de
              • More, Willelmus de la, frater, milicie Templi in Anglia, magister
              • Neweman, Simon le
              • Paumere, Willelmus de
              • Rocheford, Iohannes de, dominus
              • Runtevale, Katerina
              • Serle, Philippus
              • Shaddeworth, Iohannes de, dominus
              • Sutton, Hamonus de
              • Waleden, Humfridus de
              Keywords
              • General: 
                • Inquest
              x
              There are no annotations available for this image!
              The annotation you selected is not linked to a markup element!
              Related to:
              Content:
              Additional Description:
              A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.