useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00870136
Signature: 00870136
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1255-03-28
(Lease, CHAURETH, ESSEX (ENGLAND)BROADWATER, ESSEX (ENGLAND)TILTY, ESSEX (ENGLAND)) Givers: Robert Fen of Chaureth Receivers: Hospital of St. John of Jerusalem in England
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00870136
 
x
Noverint etc quod ego Robertus de la Fenne de Chaur[ia] dimisi et concessi Deo et beate Marie et beato Iohanni Baptiste et beatis pauperibus Ierusalem Deo servientibus priori in Anglia et fratribus hospitalis apud Chaur[iam] commorantibus duas acras terre arabilis et dimidiam acram pasture cum tota pastura eidem terre pertinenti que vocatur le Brodewatere iacentes inter terram predictorum hospitalariorum et terram que fuit Willelmi de Arderne que vocatur Holeburne quarum unum capud abuttat super moram que fuit prefati w[illelmi] et aliud super ripam que descendit de Pristeford et tendit usque abbaciam de Tillet[eia] habend et tenend a Pascha anno gratie millesimo ducentesimo quinquagesimo quinto usque ad finem quinquies viginti annorum proximorum sequencium et completorum pro 5 marcis argenti et dimidia quas frater Petrus de Lynteworth tunc temporis procurator domus hospitalis de Chaur[ia] eidem Roberto premanibus dedit Dictus vero Robertus et heredes sui warantizabunt et defendent dictam terram cum tota pastura prefata de secta curie et de omni seculari demanda que a tanta terra possit emergi contra omnes gentes usque ad finem dictorum quinquies viginti annorum Finitis vero dictis quinquies viginti annis tota dicta terra cum pastura prenominata et omnibus pertinentiis dicto Roberto et heredibus suis vel eorum assignatis sine ullo retenemento molestia vel contradictione aliqua soluta et quieta revertetur nec licebit dictis hospitalariis divisas dicte terre adiacentes minuere vel mutare vel ammovere In cuius rei testimonium presenti scripto in modum cyrographi confecto dicte partes alternatim sigilla sua apposuerunt ita quod parti penes dictum Robertum remanenti apposuerunt sigilla sua frater Willelmus de Nutested tunc temporis magister de Mapeldstede et dictus frater Petrus de Lynteworth tunc temporis procurator de Chaur[ia] et parti penes dictos hospitalarios remanenti dictus Robertus de la Fenne sigillum suum apposuit Hiis testibus etc
Source Fulltext: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem. M. Gervers. Records of Social and Economic History, New Series 23. British Academy. Oxford University Press. Oxford. 1996.

Comment

Date: editor: on or before 28 March 1255 A.D. Feast
Editions
  • Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem. M. Gervers. Records of Social and Economic History, New Series 23. British Academy. Oxford University Press. Oxford. 1996.
Places
  • BROADWATER, ESSEX (ENGLAND)
    • CHAURETH, ESSEX (ENGLAND)
      • TILTY, ESSEX (ENGLAND)
        Persons
        • Arderne, Willelmus de
        • Chaur[ia], Robertus de la Fenne de
        • Lynteworth, Petrus, procurator domus hospitalis de Chaur[ia]
        • beati pauperes Ierusalem
        • fratres hospitalis
        • prior fratrum hospitalis in Anglia
        Keywords
        • General: 
          • Lease
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.