useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00870209
Signature: 00870209
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
[1240-00-00]
(Grant, STEBBING, ESSEX (ENGLAND))
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00870209
 
x
Sciant presentes etc quod ego Walra[nus] filius Goduini dedi et hac presenti carta mea confirmavi Willelmo de Brinkelaue clerico pro humagio et servicio suo 6 acras terre mee scilicet quam teneo in villa de Stebbynge de feodo monachorum de Hambeya in campo qui vocatur Warefelde videlicet tres acras que iacent iuxta sepem persone de Stebbynge et abuttant super viam viridem que ducit ad molendinum de parcho quod fuit olim Hugonis de Culunces et alias tres acras que iacent ad capud aliarum trium acrarum iuxta sepem persone et extendunt apud occidentem tenendas et habendas sibi et cui assignare voluerit in vita vel in morte de me et heredibus meis preterquam viris religiosis in feudo et hereditate libere et quiete honorifice Pro hac autem donacione et carte mee confirmacione dedit michi predictus Willelmus clericus quatuor solidos [in gersumam] preterea ego prenominatus Walranus concessi et presenti carta mea confirmavi [predictum donum] prefato Willelmo clerico pro humagio et servicio per servicium dimide marce argenti quam prefatus clericus daturus est annuatim prefato Thome de Marisco et heredibus suis et iidem Thomas de Marisco et heredes sui idem servicium facient annuatim michi et heredibus meis Et ego sepedictus Walranus et heredes mei warantizabimus pretacto Willelmo clerico prenominatum tenementum cum omnibus pertinentiis suis contra omnes homines et feminas Hiis testibus etc
Source Fulltext: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem. M. Gervers. Records of Social and Economic History, New Series 23. British Academy. Oxford University Press. Oxford. 1996.

Comment

Charter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00870209
Editions
  • Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem. M. Gervers. Records of Social and Economic History, New Series 23. British Academy. Oxford University Press. Oxford. 1996.
Places
  • STEBBING, ESSEX (ENGLAND)
    Persons
    • Brinkelaue, Willelmus de, clericus
    • Culunces, Hugo de
    • Marisco, Thomas de
    • Walranus, filius Goduini
    Keywords
    • General: 
      • Grant
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.