useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00880085
Signature: 00880085
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1309-04-20, CRESSING, ESSEX (ENGLAND)
(Inquest, CRESSING, ESSEX (ENGLAND)RIVENHALL, ESSEX (ENGLAND)WITHAM, ESSEX (ENGLAND)) Givers: Receivers:
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00880085
 
x
Inquisicio capta apud Kressing coram Humfrido de Waledene Alano de Goldingham et Willelmo le Gros vicesimo die aprilis anno regni regis Edwardi filii regis Edwardi secundo super articulis in dicto brevi regis contentis per Thomam de Stauntone et alios iuratores qui dicunt super sacramentum suum quod fratres milicie Templi in Anglia habuerunt in comitatu Essex ad festum Natalis Domini anno regni predicti regis Edwardi primo manerium de Kersyng in quo unum capitale mesuagium unde aysiamenta domorum necessariarum valent per annum 6 s 8 d Item sunt ibidem duo gardina quorum fructus valet per annum 7 s 4 d Item herbagium eorundem valet per annum 5 s Item est ibidem unum columbare et valet per annum 3 s 4 d Item est ibidem capella dedicata in honore beate Marie virginis cum cimiterio et sepultura fratrum et serviencium moriencium infra clausum dicti manerii et valent oblaciones inde per annum 2 s Item est ibidem unum molendinum aquaticum et valet per annum 20 s Item est ibidem unum molendinum ventriticum et valet per annum 13 s 4 d Et tenentur de domino rege in capite de honore Bononie in puram et perpetuam elemosinam Item sunt ibidem de redditu assise per annum tam liberorum quam custumariorum 14 li 15 s 6 d solvenda ad quatuor anni terminos per equales porciones videlicet ad festum sancti Michaelis ad festum Natalis Domini ad festum Pasche et ad festum sancti Iohannis Baptiste Item sunt in manerio predicto 3 quartarii 6 busselli avene de redditu per annum ad festum Natalis Domini et valet 7 s 6 d precio quartarii 2 s Item sunt ibidem de redditu de quadam consuetudine vocata landgavel per annum ad eundem terminum 11 d quadrans Et de redditu de quadam consuetudine vocata sopselver per annum ad Pascha 7 d ob Et de redditu de wardepans per annum ad Pascha 5 d ob Et de redditu per annum [ad festum] Natalis Domini 25 galline que valent 2 s 1 d Et de redditu per annum ad Pascha 80 ova que valent 3 d Item sunt ibidem de terra lucrabili per pert icam 17 pedum et dimidii et mille 115 acre que valent per annum 13 li 18 s 4 d unde 370 acre valent quelibet acra per annum 4 d et 370 acre valent quelibet acra per annum 3 d et 375 valent quelibet acra per annum 2 d Item sunt ibidem de prato falcabili et separabili 16 acre que valent per annum 40 s precio acre 2 s 6 d Item sunt de pastura separabili ibidem 52 acre que valent per annum 26 s precio acre 6 d Item sunt ibidem 104 acre bosci separabilis unde possunt vendi per annum 10 acre subbosci que valent per annum 13 s 4 d precio acre 16 d Et pannagium in eodem bosco valet per annum 10 s Item sunt ibidem 15 custumarii qui debent annuatim inter festum sancti Michaelis et gulam augusti mille 119 opera et dimidium per minus centum que valent 4 li 13 s 3 d ob precio operis 1 d Item de eisdem 15 custumariis sunt 11 que debent arrare ad semen iemale et quadragesimale ad cibum domini semel in die 52 acras terre que valent per annum 26 s precio acre 6 d Item de predictis 15 custumariis sunt 13 que debent falcare spargere et levare 11 acras prati et dimidiam apud Wicham et Kyrsing pro quibus percipient de domino panem de duobus buessellis frumenti unum multonem unum caseum et sal et valet illa consuetudo per annum 5 s 3 d quadrans precio acre 5 d ob Item predicti 15 custumarii debent inter gulam augusti et festum sancti Michaelis 117 opera que valent per annum 19 s 6 d precio operis 2 d Summa totalis 43 li 16 s 9 d De quibus tenentur Iohanni atte Hille pro 9 acris terre que de eo tenentur per annum ad festa Pasche et sancti Michaelis per equales porciones 2 d Item Iohanni page pro 2 acris terre ad eosdem terminos equaliter per annum 14 d Et episcopo Norwic[ensi] pro 112 acris terre et 6 acris prati et octo acris pasture que de eo tenentur ad eosdem terminos equaliter per annum 9 s 6 d Et vicario de Wyham pro 4 acris terre ad eosdem terminos equaliter per annum 8 d Et Thome de Staunton pro 1 acra prati per annum ad Pascha 6 d Item predicti fratres solebant et tenentur invenire unum capellanum divina celebrantem in capella de Wyham pro animabus Petri de Roffa et antecessorum suorum pro 156 acris terre quas tenent in puram et perpetuam elemosinam de feodo Roberti de Scales in Rewenhale pro quibusdam tenementis in eadem villa sicut continetur in extento de Wyham cuius capellani sustentacio ibidem extenditur Item predicti fratres tenentur invenire unum capellanum divina celebrantem in capella de Kyrsing per 3 dies in septimana per annum pro animabus Iohannis de Staundone et antecessorum suorum pro 62 acris terre supradicte et pro uno custumario tenente 15 acras terre et pro 12 denariis redditus de supradicto redditu et per 4 dies qualibet septimana per annum pro animabus fundatorum videlicet comitum Bonon[ie] Item predicti fratres tenentur invenire unum capellanum divina celebrantem per annum in dicta capella pro animabus Petri de Topesfeld et antecessorum suorum pro quatuor libratis redditus supradicti Item solebant et tenentur invenire tercium capellanum divina celebrantem per annum in eadem capella pro anima Petri clerici et animabus antecessorum suorum pro 200 acris terre et 30 acris bosci de tenementis supradictis que tenentur de honore Bonon[ie] in puram et perpetuam elemosinam Et valet sustentacio predictorum trium capellanorum per annum 10 li cuilibet eorum 5 marce Item solebant et tenentur invenire tres lampades semper ardentes in eadem capella et eciam 13 cereos per dies festivos ardentes de 13 libris in eadem capella in honore Dei et beate Marie per constitucionem tocius capituli Et valet sustentacio predictorum lampadum et cereorum per annum 20 s Item predicti fratres solebant distribuere per constitucionem tocius capituli qualibet septimana per 3 dies singulis annis omnibus pauperibus ibidem venientibus panem et bladum pro voluntate eorundem et estimatur quod eadem elemosina potest fieri per annum de 52 s Summa 14 li 4 s Et sic est summa vere valoris 29 li 12 s 9 d per annum Item predicti iuratores dicunt quod capitale mesuagium supradictum et 570 acre terre 9 acre prati 44 acre pasture 69 acre bosci et duo molendina de tenementis supradictis tenentur de honore Bonon[ie] in puram et perpetuam elemosinam Et quod 5 acre bosci supradicti tenentur de abbate sancti Iohanni Colcestrie in puram et perpetuam elemosinam Item predicti iuratores dicunt quod predicti fratres ad festum Natalis Domini predicti nullum beneficium ecclesiasticum habuerunt ibidem Et quod manerium modo est in manu domini regis et in custodia Iohannis de Shadeworth Et quod nulla tenementa tenuerunt ad terminos annorum nec alio modo nisi in feodo In cuius rei etc
Source Fulltext: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem. M. Gervers. Records of Social and Economic History, New Series 6. British Academy. Oxford University Press. Oxford. 1982.

Comment

Date: Calendar Regnal
Editions
  • Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem. M. Gervers. Records of Social and Economic History, New Series 6. British Academy. Oxford University Press. Oxford. 1982.
Places
  • CRESSING, ESSEX (ENGLAND)
    • RIVENHALL, ESSEX (ENGLAND)
      • WITHAM, ESSEX (ENGLAND)
         
        Keywords
        • General: 
          • Inquest
        x
        There are no annotations available for this image!
        The annotation you selected is not linked to a markup element!
        Related to:
        Content:
        Additional Description:
        A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.