useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00880192
Signature: 00880192
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1210-09-29
(Agreement, Lease, BUMPSTEAD,STEEPLE, ESSEX (ENGLAND)) Givers: Walter son of David of Herksted Receivers: Geoffrey of Helion
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00880192
 
x
Hec est convencio facta inter Walterum filium David de Hermested et Galfridum de Heliun scilicet quod predictus Walterus dimisit eidem Galfrido ad firmam sedecim acras terre et unam acram prati cum pertinentiis in Hormested et mesuagium quod fuit Galfridi Dewy et servicium triginta denariorum quod Willelmus de Hoo et Helewisa uxor eius tenentur ei reddere per annum de tercia parte terre que fuit Galfridi Dewi quod tenementum pertinet ad predictas sedecim acras post decessum predicte Helewise quondam uxoris Galfridi Dewy et servicium Willelmi filii Radulphi scilicet de octo denariorum per annum cum omnibus pertinentiis suis habend et tenend eidem Galfrido et heredibus suis vel cuicumque loco suo assignare voluerit de Waltero de Herenested et heredibus suis a festo sancti Michaelis anno regni regis Iohannis duodecimo et ciclo tertio decimo usque in tredecim annos reddendo inde annuatim capitalibus dominis fundi scilicet fratribus hospitalis Ierusalem per attornatum ipsius Walteri septem solidos et sex denarios ad duos terminos scilicet ad Pascha tres solidos et novem denarios et ad festum sancti Michaelis tres solidos et novem denarios pro omnibus serviciis et exaccionibus hanc prenominatam terram predictus Galfridus recepit nudam sine domibus instauris vel bladis et eodem modo ad finem predictum tredecim annorum predicta terra quieta in manu predicti Walteri et heredum suorum debet reverti Predictus vero Walterus et heredes sui totam predictam terram cum pertinentiis predicto Galfrido et heredibus suis vel cuicumque loco suo assignare voluerit quietam de omnibus demandis debitis releviis et querelis contra omnes homines et omnes feminas per prenominatum servicium warantizabunt et acquietabunt Si vero contigerit quod infra predictum terminum predictus Walterus vel Helewisa ab Helewisa matre sua vel eius viro vel aliquo Christiano vel Iudeo inplicitentur [et] quod predictam terram vel eius vestitus per iudicium curie domini regis debeat amittere predictus Walterus et heredes sui predicto Galfrido et heredibus suis vel cuicumque loco suo assignare voluerit totum certum suum in terra vel in placito predictum dampnum eciam et detrimentum per visum proborum hominum computatum resolvent et antequam de illa dissaisientur ponent predictus Walterus et heredes sui predictum Galfridum vel heredes suos vel quemcumque loco suo assignaverit in plenariam seisinam de tota terra sua de Hernested ut illa habeant et teneant et omnimodos exitus recipiant donec predictus Walterus et heredes sui eidem Galfrido et heredibus suis vel cuicumque loco suo assignaverit de omnimodo dampno et detrimento occasione illius terre habitis et ut predictum computato satisfecerint Concedit eciam predictus Walterus pro se et heredibus suis ut hec predicta terra liberum tenementum sit ipsius Galfridi et eius heredum usque ad predictum terminum et ut eam ut liberum tenementum suum ubique defendant Pro hac convencione firmiter tenend predictus Galfridus dedit eidem Waltero quindecim solidos premanibus et ut hec firmiter in omnibus teneatur uterque pro se et suis affidavit et sigillo suo confirmavit Hiis testibus domino Roberto de Ver Willelmo de Heliun Willelmo de Watevill Mauricio de Olmested Thoma filio Abrahe Gilberto de Baillol et Waltero fratribus Willelmo de Heliun et Gilberto fratribus Rogero filio Bernardi Rogero de Heure Michaele filio Ioici Ricardo kann Rogero Utlag et aliis
Source Fulltext: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem. M. Gervers. Records of Social and Economic History, New Series 6. British Academy. Oxford University Press. Oxford. 1982.

Comment

Date: Feast Regnal
Editions
  • Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem. M. Gervers. Records of Social and Economic History, New Series 6. British Academy. Oxford University Press. Oxford. 1982.
Places
  • BUMPSTEAD,STEEPLE, ESSEX (ENGLAND)
    Persons
    • Baillol, Gilbertus de, frater Walteri
    • Dewy, Galfridus
    • Gilbertus, frater Willelmi
    • Helewisa, uxor Willelmi, quondam uxor Galfridi Dewy
    • Helium, Galfridus de
    • Heliun, Willelmus de
    • Heliun, Willelmus de, frater Gilberti
    • Hermested, Walterus de, filius David
    • Heure, Rogerus de
    • Hoo, Willelmus de
    • Michael, filius Ioici
    • Olmested, Mauricius de
    • Ricardus, kann
    • Rogerus, filius Bernardi
    • Thomas, filius Abrahe
    • Utlag, Rogerus
    • Ver, Robertus de, dominus
    • Walterus, frater Gilberti
    • Watevill, Willemus de
    • Willelmus, filius Radulphi
    Keywords
    • General: 
      • Agreement
      • Lease
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.