useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00880348
Signature: 00880348
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
[1250-00-00 - 1300-00-00]
(Grant, DARNFORD, SUFFOLK (ENGLAND))
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00880348
 
x
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Adam de Derneford[] et Aliz uxor mea et heres noster concessimus et dedimus Deo et fratribus sancti hospitalis Ierusalem quartam partem tocius dominii mei in Derneford[] quantum tenui die illa qua melius tenui scilicet [in] campis in bruariis in pascuis in exitibus in turbariis preter molendinum Pro ista vero quarta parte preter turbarium concessimus et dedimus predictis fratribus totam medietatem illius terre sicut unquam melius tenui versus orientem illius vie que extenditur ante domum meam a molendino meo usque ad magnam viam que ducit de Neobrunnia ad Gypeswinc et de illa magna via medietatem tocius bruarii mei apud orientem illius viridis vie medie que ducit ad domum Brictrici de Ingulvestun[] istam predictam partem dominii mei assignavi predictis fratribus versus orientem predictarum viarum quantumcumque ibi fuerit sive plus sive minus absque ullo retento exceptis decem percatis ad unum capud in latum et quatuor ad aliud et septem in longum de tofto ante ianuam meam et excepto altero tofto quod iacet super aquam versus orientem domus mee pro quo concessimus prenominatis fratribus tantum boni turbarii in escambio preter illam partem quartam turbarii quam concessimus eis per totum marascum meum Et super hoc concessimus eisdem fratribus et [...] suis turbam suam ponendam et siccandam super meam terram et per mediam absque omni perturbacione et molestia ferendam Pro ista donacione et concessione predicti fratres sancti hospitalis Ierusalem dederunt michi caritative quinque libras argenti et uxori mee anulum aureum et dimidiam marcam argenti et heredi nostro dimidiam marcam Hanc donacionem et concessionem fecimus Deo et predictis pauperibus solutam et quietam et liberam ab omni seculari servicio pro animabus dominorum nostrorum et predecessorum et pro salute nostra et animarum nostrarum Et ut ista donacio rata et inconcussa per succedencia tempora permaneat fide et iuramento sigillique mei apposicione corroboravimus Hiis testibus Rogero capellano de sancta Trinitate Clemente presbitero Pagano clerico vicecomitis Petro clerico
Source Fulltext: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem. M. Gervers. Records of Social and Economic History, New Series 6. British Academy. Oxford University Press. Oxford. 1982.

Comment

Date: Dated to the second half of the thirteenth century. While none of the individuals occurring here has been identified, the precise description of the grant and the lack of a date suggests that the charter was issued in the second half of the thirteenth century.
Editions
  • Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem. M. Gervers. Records of Social and Economic History, New Series 6. British Academy. Oxford University Press. Oxford. 1982.
Places
  • DARNFORD, SUFFOLK (ENGLAND)
    Persons
    • Aliz, uxor Adam
    • Clemens, presbiter
    • Derneford, Adam de
    • Ingulvestun, Brictricus de
    • Paganus, clericus vicecomitis
    • Petrus, clericus
    • Rogerus, capellanus de sancta Trinitate
    Keywords
    • General: 
      • Grant
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.