useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00880439
Signature: 00880439
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
[1255-00-00]
(Grant, BUMPSTEAD, HELION, ESSEX (ENGLAND))
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00880439
 
x
Omnibus Christi fidelibus ad quos presentes litere pervenerint Isabella filia Andree de Heliun salutem in Domino Noverit universitas vestra me concessisse et hac presenti carta confirmasse Deo et beate Marie et sancto Iohanni Baptiste et fratribus hospitalis Ierusalem in Anglia Deo servientibus pro salute anime mee et animabus antecessorum et successorum meorum in liberam et puram et perpetuam elemosinam sex acras terre quas Andreas de Heliun pater meus michi dedit in villa de Bumsted[] Heliun de quibus due acre et una roda descendunt de dote Alicie que fuit uxor Michaelis filii Iocelini in eadem villa que iacent inter terram Baldewini ad Hill[] et terram quam predicta Isabella dedit predictis fratribus in crofto quod quondam fuit Michaelis filii Iocelini et in eodem crofto unam acram et tres rodas terre inter terram que descendit de dote predicte Alicie ex una parte et terram magistri Mauricii ex altera parte et duas [acras] in campo qui [vocatur] Kyngesbury que iacent inter terram Andree de Heliun patris mei et terram Lancelini filii Radulphi de quibus unum capud abuttat super Mylneweye et aliud capud super terram predicti Launcelini habendas et tenendas predictis fratribus et eorum successoribus in liberam puram et perpetuam elemosinam adeo libere et quiete sicut aliqua elemosina alicui domui religionis dari potest in regno Anglie Et ego Isabella predicta et heredes mei predictas sex acras terre cum omnibus pertinentiis suis predictis fratribus et eorum successoribus warantizabimus acquietabimus et defendemus de omnibus secularibus serviciis consuetudinibus exactionibus sectis curie et de omnibus secularibus demandis contra omnes gentes in perpetuum In cuius rei testimonium huic presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Andrea de Heliun Petro filio Rogeri Lancelino filio Radulphi Launcelino de Pyro Petro de Reyndon[] Roberto de Heliun Rogero de Bayloll[] Galfrido Temprenoyse et aliis.
Source Fulltext: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem. M. Gervers. Records of Social and Economic History, New Series 6. British Academy. Oxford University Press. Oxford. 1982.

Comment

Charter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00880439
Editions
  • Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem. M. Gervers. Records of Social and Economic History, New Series 6. British Academy. Oxford University Press. Oxford. 1982.
Places
  • BUMPSTEAD, HELION, ESSEX (ENGLAND)
    Persons
    • Alicia, vidua Michaelis filii Iocelini
    • Bayloll[], Rogerus de
    • Heliun, Andreas de, dominus
    • Heliun, Andreas de, pater Isabelle
    • Heliun, Robertus de
    • Isabella, filia Andree de Heliun
    • Lancelinus, filius Radulphi
    • Mauricius, magister
    • Michael, filius Iocelini
    • Petrus, filius Rogeri
    • Pyro, Launcelinus de
    • Reyndon[], Petrus de
    • Temprenoyse, Galfridus
    Keywords
    • General: 
      • Grant
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.