useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00880643
Signature: 00880643
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
[1291-06-11]
(Quitclaim, HALSTEAD, ESSEX (ENGLAND))
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00880643
 
x
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Mauricius Huraunt et Iohannes filius eius salutem in Domino sempiternam Noveritis nos concessisse remisisse et omnino pro nobis et heredibus nostris et assignatis quietum clamasse Deo et beate Marie et sancto Iohanni Baptiste et beatis pauperibus hospitalis Ierusalem et fratri Alexandro de Mitcham tunc preceptori de Mapeltrestede et fratribus ibidem commorantibus totum ius et clameum quod habuimus vel aliquo modo habere potuimus in tota pastura vocata Prudfoteswode sicut sepibus includitur in villa de Halstede que quidem pastura quondam fuit Rogeri Fraunceys et iacet inter terram dicti Rogeri que vocatur Esthey de feodo priorisse de Hidyngham versus aquilonem et terram Sewal[] de Stubbele versus austrum in latitudine et extendit se in longitudine versus occidentem a bosco Iohannis filii Willelmi usque ad regiam viam que ducit de Halstede versus Mapeltrestede parvam versus orientem ita quod nec nos dicti Mauricius et Iohannes nec heredes nostri nec aliquis nomine nostro de dicta pastura cum pertinentiis suis aliquid iuris vel clamei de cetero exigere vel vendicare poterimus In cuius rei testimonium presenti scripto sigilla nostra apposuimus Hiis testibus domino Willelmo de Hanyngfeld[] milite Willelmo Dyn[] Nicholao le harpour Iohanne filio Willelmi Iohanne filio Hugonis Sewalle de Stubbele Willelmo de Stubbele et multis aliis
Source Fulltext: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem. M. Gervers. Records of Social and Economic History, New Series 6. British Academy. Oxford University Press. Oxford. 1982.

Comment

Charter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00880643
Editions
  • Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem. M. Gervers. Records of Social and Economic History, New Series 6. British Academy. Oxford University Press. Oxford. 1982.
Places
Persons
  • Dyn, Willelmus
  • Fraunceys, Rogerus
  • Hanyngfeld, Willelmus de, dominus, miles
  • Huraunt, Mauricius
  • Iohannes, filius Hugonis
  • Iohannes, filius Mauricii
  • Iohannes, filius Willelmi
  • Mitcham, Alexander de, frater, preceptor de Mapeltrestede
  • Nicholas, le harpour
  • Stubbele, Sewalles de
  • Stubbele, Willelmus de
Keywords
  • General: 
    • Quitclaim
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.