useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00880950
Signature: 00880950
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
[1235-00-00 - 1259-00-00], BOBLOW, ESSEX (ENGLAND)
(Court Record, BUMPSTEAD, STEEPLE, ESSEX (ENGLAND))
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00880950
 
x
Gilbertus le cordewan[er] de Bumsted[] ad turrim tenet unam acram terre cum domibus desuper edificatis quam Robertus filius Iordani primo dedit in facie eiusdem [ecclesie] apud Bumsted[] Deo et beate Marie et sancto Iohanni Baptiste et beatis pauperibus domus hospitalis Ierusalem et assignavit eis pauperibus tres denarios annui redditus provenientes de dicta acra terre et edificio solvendos annuatim die confrarie in predicta ecclesia de Bumsted[] in liberam puram et perpetuam elemosinam pro animabus antecessorum et successorum suorum Et crux hospitalis tunc temporis fuit apposita super domum edificatam super tunc predictam acram terre quod est plusquam centum anni elapsi Quam primus dator predicte terre et redditus predicte domui fuit Robertus filius Iordani ut prenominavimus postea successit ei et tenuit dictam terram et edificium Willelmus filius Roberti tercius fuit Walterus filius Willelmi quartus fuit Willelmus filius Walteri quintus est Gilbertus le cordewan[er] qui nunc tenet dictam terram et edificium qui est frater dicti Willelmi quoniam dictus Willelmus non habuit heredes de se Et semper stetit ibi crux Et omnes de gradu in gradum dederunt terciam partem bonorum suorum dicte domui hospitalis et Gilbertus qui modo est tenens dicte terre dedit terciam partem bonorum dicti Willelmi fratris sui defuncti et relevum suum fratri Willelmo de Nuttested[] tunc magistro de Mapeltrestede nam dedit sibi 4 s pro toto Modo venit Willelmus Brien clericus et prostravit vi et iniuste crucem illam hospitalis de dicta domo et vult retinere et sibi apropriare redditum predictum et totum ius hospitalis quia dicta terre est de feodo suo Et ideo dictus Willelmus Brien est citatus Robertus vero Brien pater dicti Willelmi Brien prostravit quondam illam crucem hospitalis de predicta domo unde inplacitatus fuit coram consenatoribus hospitalis et convictus et per iudicium fecit reponere crucem super dictam domum Item Robertus Brien[] predictus quietum clamavit fratri Willelmo de Nuttested[] tunc magistro in plena curia apud Boblowe illam crucem resistentem in perpetuum super predictam domum et totum ius de dicta terra semper proveniens
Source Fulltext: Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem. M. Gervers. Records of Social and Economic History, New Series 6. British Academy. Oxford University Press. Oxford. 1982.

Comment

Charter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00880950
Editions
  • Cartulary of the Knights of St. John of Jerusalem. M. Gervers. Records of Social and Economic History, New Series 6. British Academy. Oxford University Press. Oxford. 1982.
Places
  • domus hospitalis Ierusalem
  • ecclesia apud Bumsted
Persons
  • Brien, Robertus, pater Willelmi Brien
  • Brien, Willelmus, clericus
  • Gilbertus, le cordewaner, de Bumsted, frater Willelmi
  • Nuttested, Willelmus de, frater, magister de Mapeltrestede
  • Robertus, filius Iordani
  • Walterus, filius Willelmi
  • Willelmus, filius Walteri
  • Willlelmus, filius Roberti
Keywords
  • General: 
    • Court Record
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.