useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00910147
Signature: 00910147
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1171-11-25
147. De terra quam Alfricus Gric tenuit in Histona. Nov. 25, 1171. (Agreement, Settlement, ) Givers: Eynsham Abbey Receivers: Heliam
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00910147
 
x
Sciant presentes et futuri quod loquela que fuit inter abbatem de Egnesham et Heliam filium Auicie scilicet de terra quam Alfricus Gric tenuit in Histona de pheodo abbatis de Egnesham terminata est in comitatu Cantebrugie hoc modo Predictus Helias et mater eius Auicia et frater eius Walterus uenerunt in comitatu et ibi foris iurauerunt et foris affidauerunt terram predictam et eam in perpetuum quietam clamauerunt ecclesie sancte Marie de Egnesham et breue regis per quod placitauerunt in manu uicecomitis reddiderunt et iurauerunt quod nunquam inde clamorem facient nec heredes sui nec aliquis per ipsos nec aliquis quem disturbare possint Pro hac concordia abbas et conuentus dederunt Helye xx solidos et vi solidos per annum ad uestiendum et Auitie matri sue iiii d et unam pelliciam de precio ii solidorum et Waltero fratri Helie xx d Finita est hec loquela in comitatu a die sancte Katerine proximo postquam rex Henricus transfretauit in Hibernia primo coram me Euerardo de Becha et War[ino] de Bassingbr[] uicec[omite] Cantebriggescire Et in testimonium huiusmodi finis et concordie ego predictus Euerardus tradidi abbati et conuentui predicti monasterii de Egnesham sigillum meum pendens in hoc scripto consilio comitatus His testibus Haim[one] Peccat[um] Galfrido de Farn[ellis] Willelmo de Scal[] Oliuero monacho Radulfo uicecomite
Source Fulltext: Cartulary of the Abbey of Eynsham. H. E. Salter. Oxfordshire Record Society, New Series V.49. Oxfordshire Record Society. Clarendon Press. Oxford. 1907.

Comment

Date: Event Feast
Editions
  • Cartulary of the Abbey of Eynsham. H. E. Salter. Oxfordshire Record Society, New Series V.49. Oxfordshire Record Society. Clarendon Press. Oxford. 1907.
 
Keywords
  • General: 
    • Agreement
    • Settlement
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.