useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00910392
Signature: 00910392
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1269-09-18
392. Sept. 18, 1269. (Agreement, Settlement, ) Givers: Baliff Receivers: John (Abbot of Eynsham Abbey)
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00910392
 
x
Notandum quod subscripta inquisicio facta fuit apud Sloutre coram domino Radulfo de Hengham iusticiario die Mercurii proxima post festum sancti Mathei anno domini m cc lx nono et continetur in rotulo iusticiarii in forma subscripta Cum contentio esset mota inter balliuum de Fiscano et abbatem de Egnesham de secta quam balliuus exigebat de predicto abbate pro quodam tenemento quod predictus abbas tenet in Wyke in libertate ista tandem consenserunt in quandam inquisicionem faciendam in hac forma scilicet quod inquiratur per iuratores de consensu parcium electos de cuiusmodi secta dominus rex fuit in seysina de hiis qui tenuerunt tenementum quod predictus abbas modo tenet anno et die quo dominus rex dedit abbati de Fiscamp[] hundredum de Salemannesbur[] in escambium et quod status ille inter eos in posterum teneatur Iuratores dicunt super sacramentum suum quod eo tempore quo dominus rex dedit abbati de Fiscamp[] hundredum de Salemannesbur[] duo liberi homines de Wyke tenuerunt tenementum quod abbas de Egnesham modo tenet et quod predicti homines facere consueuerunt duas sectas per annum ad predictum hundredum quando generales inquisiciones fieri solebant pro pace domini regis seruanda Solebant etiam uenire ad predictum hundredum quando latro fuit in eo iudicandus Item si placitum uel contentio esset in eodem hundredo inter dominum regem et archiepiscopum Ebor[] et alios participes suos in hundredo isto uel inter alios magnates iudicium esset faciendum in tali casu quod magnates noluerunt iudicium recipere nisi omnes pares sui essent presentes tunc ad tale forciamentum cur[ie] solebant predicti homines uenire Et quesiti si per breue de recto in libertate ista placitand[o] uel in alio casu solebant predicti homines facere sectam quam in casibus predictis precise dicunt quod non Dicunt etiam quod cum dominus rex percipere consueuisset viii solidos per annum de uillata de Wyke pro pulcre placitando predicti homines nec aliquis liber homo solebat contribuere ad predictos octo solidos Immo de uillanis solebant percipi predicti octo solidi
Source Fulltext: Cartulary of the Abbey of Eynsham. H. E. Salter. Oxfordshire Record Society, New Series V.49. Oxfordshire Record Society. Clarendon Press. Oxford. 1907.

Comment

Date: A.D. Feast
Editions
  • Cartulary of the Abbey of Eynsham. H. E. Salter. Oxfordshire Record Society, New Series V.49. Oxfordshire Record Society. Clarendon Press. Oxford. 1907.
 
Keywords
  • General: 
    • Agreement
    • Settlement
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.