useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00910486
Signature: 00910486
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
[1287-00-00 - 1289-00-00], WESTMINSTER, MIDDLESEX (ENGLAND)
486. Placita apud Westmonasterium coram Thoma de Weylande et sociis suis iusticiariis de Banco a die sancti Michaelis in vnum mensem anno regni regis Edwardi quintodecimo finiente. 1287-9. (Court Record, EYNSHAM, OXFORDSHIRE (ENGLAND)) Givers: Hugonis Harlake Receivers: Peter (Porter of Eynsham Abbey)
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00910486
 
x
Oxon Simon filius Hugonis Horloke petit uersus Petrum le porter de Egnesham unum mesuagium et unam acram terre cum pertinenciis in Egnesham et uersus eundem Petrum quem Ricardus Bacun uoc[at] ad waranciam et qui ei war[antizat] unam acram terre cum pertinentiis in eadem uilla ut ius suum etc de quibus Matildis que fuit uxor Iohannis le porter auia predicti Symonis cuius heres ipse est fuit seysita in dominico ut de feodo die quo etc Et Petrus uenit et al[ias] uocat ad waranciam abbatem de Egnesham qui modo uenit per sum[monitores] et petit sibi ostendi per quod debeat ei war[antizare] et predictus Petrus profert quandam cartam sub nomine cuiusdam Iohannis quondam abbatis de Egnesham et eiusdem loci conuentus que testatur quod idem abbas et conuentus dederunt et carta sua confirmauerunt eidem Iohanni le porter antecessori istius Petri cuius heres ipse est tres dimidias acras terre in Egnesham et obligauit se et successores suos ad warantiam etc et predictus abbas dicit quod non debet ei predicta tenementa war[antizare] per predictam cartam quia dicit quod predicta tenementa contenta in predicta carta non sunt eadem que petuntur et que idem Symon posuit in uisu suo Et de hoc ponit se super patriam et Petrus similiter Ideo u[sque] in crastino Purificacionis beate Marie quia tam etc Postea in octabis sancti Martini anno regis nunc xvii uenerunt iur[atores] qui dicunt super sacramentum suum quod predicta tenementa in predicta carta nominata non sunt illa que predictus Symon petit et que posuit in uisu suo Ideo consideratum est quod predictus Simon recuperet inde seysinam suam uersus predictum Petrum et Petrus in misericordia et predictus abbas quietus de warantia
Source Fulltext: Cartulary of the Abbey of Eynsham. H. E. Salter. Oxfordshire Record Society, New Series V.49. Oxfordshire Record Society. Clarendon Press. Oxford. 1907.

Comment

Charter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00910486
Editions
  • Cartulary of the Abbey of Eynsham. H. E. Salter. Oxfordshire Record Society, New Series V.49. Oxfordshire Record Society. Clarendon Press. Oxford. 1907.
Places
  • EYNSHAM, OXFORDSHIRE (ENGLAND)
    • WESTMINSTER, MIDDLESEX (ENGLAND)
       
      Keywords
      • General: 
        • Court Record
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.