useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00910508
Signature: 00910508
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1299-04-21
508. De passagio de Swyneforde. April 21-29, 1299. (Agreement, ) Givers: Abingdon Abbey Receivers: Eynsham Abbey
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00910508
 
x
Hec est conuencio facta apud Swyneforde in confinio com[itatuum] Oxon[] et Berk[] die Martis in septimana Pasche anno regni regis Edwardi xxvii inter religiosos uiros abbatem de Abbyndone et eiusdem loci conuentum ex parte una et abbatem de Egnesham et eiusdem loci conuentum ex altera uidelicet quod predicti abbas de Egnesham et conuentus recognouerunt totum passagium de Swyneforde cum omnibus suis pertinentiis esse ius ipsius abbatis de Abbyndone et ecclesie sue de Abbyndone imperpetuum Et insuper concesserunt remiserunt et quiete clamauerunt pro se et successoribus suis predicto abbati de Abbyndone et successoribus suis et ecclesie sue predicte totum ius et clamium si quod habuerunt uel aliquo modo habere potuerunt in dicto passagio cum suis pertinentiis ut predictum est Ad hoc eciam concesserunt predicti abbas et conuentus de Egnesham pro se et successoribus suis predicto abbati de Abbyndone et successoribus suis et ecclesie sue predicte quod liceat eis et passoribus ipsius abbatis de Abbyndone qui pro tempore fuerint omnibus temporibus locis et horis passare cum bargiis batis et batellis arriuare et applicare adeo libere et quiete sine impedimento predictorum abbatis de Egnesham et successorum suorum imperpetuum sicut temporibus retroactis facere et habere consueuerunt ita tamen quod predicti abbas et conuentus de Egnesham et eorum successores de cetero dampnum uel detrimentum in pratis et pasturis suis iuxta passagium predictum iacentibus per predictos abbatem et conuentum de Abbyndone uel eorum successores seu eciam eorum passores non habeant nec incurrant saluis hiis que ad dictum passagium pertinent et sine quibus racionabiliter subsistere non potest Nec licebit predictis abbati et conuentui de Abbyndone uel eorum successoribus seu passoribus eorundem in solo abbatis et conuentus de Egnesham fodere seu manuoperari extra formam predictam sine eorum licencia speciali faciendo predictis abbati et conuentui de Egnesham et successoribus suis imperpetuum per manus passorum abbatis de Abbyndone qui pro tempore fuerint xii d per annum ad quatuor anni terminos reddituales et consuetos videlicet pro arriuagio passagio et applicacione super solum predicti abbatis de Egnesham extra uiam regalem sicut et ubi hucusque fieri consueuit Pro hac autem recognicione concessione remissione et quieta clamacione concesserunt predicti abbas et conuentus de Abbyndone pro se et successoribus suis imperpetuum quod predicti abbas et conuentus de Egnesham et eorum successores et omnes de familia sua et eorum quicumque manupasti quocienscumque et quandocumque equites uel pedites passare indiguerint et uoluerint omni malicia hinc inde cessante penitus et reiecta cum omnibus rebus et uictualibus suis et omnibus animalibus suis propriis in eundo et redeundo liberi sint de omni passagio ibidem et quieti imperpetuum ita tamen quod quandocumque et quocienscumque predictus abbas de Egnesham uel successores sui aut celerarius eiusdem domus uel senescallus in propria persona passare contigerit predictus abbas de Egnesham et successores sui dabunt dicto passori nomine abbatis de Abbyndone duos panes qui wlgo dicuntur peysloues et duas lagenas secunde ceruisie qualibet uice pro passagio predicti abbatis ut predictum est et pro celerario qualibet uice pro passagio suo proprio vnum panem qui dicitur peyslof et unam lagenam secunde ceruisie et pro predicto senescallo similiter et eodem modo sicut pro celerario secundum quod hactenus fieri consueuit et pro qualibet carecta predictorum abbatis et conuentus de Egnesham ad quodlibet passagium duos panes qui dicuntur peysloues et duas lagenas secunde ceruisie ita tamen quod predicti abbas et conuentus de Abbyndone uel successores sui aut eorum passores nichil amplius a predictis abbate et conuentu de Egnesham aut eorum successoribus seu de familia sua uel manupastis suis ut predicitur aut etiam de carectis eorum pro predicto transitu et passagio habend nec racione predictorum passagii et transitus cum ibidem ad transeundum uenire contigerit ab eisdem exigere uel uendicare possint imperpetuum In cuius rei testimonium sigilla communia predictorum abbatum et conuentuum huic scripto indentato alternatim sunt appensa Datum apud Abbyndone die Mercurii proxima post festum sancti Marci Euangeliste anno supradicto
Source Fulltext: Cartulary of the Abbey of Eynsham. H. E. Salter. Oxfordshire Record Society, New Series V.49. Oxfordshire Record Society. Clarendon Press. Oxford. 1907.

Comment

Date: Feast Regnal
Editions
  • Cartulary of the Abbey of Eynsham. H. E. Salter. Oxfordshire Record Society, New Series V.49. Oxfordshire Record Society. Clarendon Press. Oxford. 1907.
 
Keywords
  • General: 
    • Agreement
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.