useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00910539
Signature: 00910539
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1284-08-02
539. Relaxacio Willelmi de Valance de secta facienda ad curiam de Bamptone. Aug. 2, 1284. (Quitclaim, ) Givers: William de Valance Receivers: Thomas (Abbot of Eynsham Abbey)
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00910539
 
x
Omnibus [etc] Willelmus de Ualence dominus de Pembroke salutem in domino Nouerit uniuersitas uestra quod cum religiosi uiri Thomas abbas de Egnesham et eius predecessores ad hundredum nostrum per se uel per attornatum suum sectam hucusque facere consueuerint nos ob fauorem religionis et pro salute anime nostre et antecessorum nostrorum quieti et tranquillitati ipsorum in posterum prouidere uolentes remittimus quietum clamamus et omnino relaxamus pro nobis et heredibus nostris predicto abbati et successoribus suis in perpetuum omnimodam sectam ad hundredum predictum uel uisum franci plegii debitam uel exactam ita tamen quod Willelmus dictus le Freman de Schifforde liber tenens predicti abbatis in eadem uilla et heredes sui uel quicunque terram eius tenuerit uel cui tradita fuerit de cetero pro terris et tenementis predicti abbatis infra precinctum predicti hundredi existentibus antedictam sectam ad predictum hundredum de Bamptone faciet in perpetuum ita tamen quod si predictus abbas uel successores sui terras aliquas uel tenementa infra precinctum predicti hundredi post confeccionem istius scripti adquisierint quorum tenentes sectam ad dictum hundredum facere consueuerint dicti abbas et successores sui eandem sectam ad predictum hundredum faciant Et si predictus Willelmus Freman uel qui eius terram tenuerint defaltam fecerint ad hundredum predictum nullus alius pro huiusmodi defalta distringatur quamdiu super predictum Willelmum uel eius terram tenentes possit racionabiliter districtio inueniri Et si in terris dicti Willelmi Freman seu eas tenencium racionabiliter districtio per consideracionem hundredi non inueniatur dicti abbas et successores sui per terras et tenementa que habent infra precinctum predicti hundredi nostri distringantur donec satisfactum fuerit per consideracionem hundredi de defalta et secta in forma predicta facienda hoc tamen adiecto quod predicti abbas et successores sui de transgressionibus et contractibus quibuscunque infra precinctum predicti hundredi per ipsos factis in predicto hundredo conquerentibus respondebunt et ibidem secundum legem et consuetudinem hundredi iusticie recipient complementum Et si per feloniam uel quocunque alio modo dicta secta suspensa uel subtracta fuerit ita quod per districcionem ad illam uenire non poterimus predicti abbas et successores sui predictam sectam ad predictum hundredum faciant per se uel per alium per breue domini regis et pro defalta respondebunt quousque predicta terra alicui alii tradita fuerit uel assignata ad sectam antedictam pro eis faciendam in forma predicta Pro hac autem relaxacione et predicte secte quieta clamacione in forma predicta dicti religiosi nos et consortem nostram et omnes liberos nostros omnium oracionum et beneficiorum que de cetero in suo monasterio fient participes esse concesserunt In cuius testimonium presenti scripto ad modum cyrographi confecto sigilla nostra alternatim sunt appensa hiis testibus dominis Roberto Pugeys Iohanne filio Nigelli Iohanne Maudut Roberto Maudut et Henrico de la Vade militibus Galfrido de Bortone et Roberto et aliis multis Datum apud Bamptone in crastino sancti Petri ad Uincula anno domini millesimo cc octuagesimo quarto et regni regis Edwardi duodecimo etc
Source Fulltext: Cartulary of the Abbey of Eynsham. H. E. Salter. Oxfordshire Record Society, New Series V.49. Oxfordshire Record Society. Clarendon Press. Oxford. 1907.

Comment

Date: A.D. Regnal Feast
Editions
  • Cartulary of the Abbey of Eynsham. H. E. Salter. Oxfordshire Record Society, New Series V.49. Oxfordshire Record Society. Clarendon Press. Oxford. 1907.
 
Keywords
  • General: 
    • Quitclaim
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.