useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00910595
Signature: 00910595
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
[1268-00-00]
595. [The advowson of Chadlington.] [1268.] (Memorandum, ) Givers: Henry de Wytefelde Receivers: unknown (Abbot of Eynsham Abbey)
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00910595
 
x
Memorandum quod cum Henricus de Wytefelde aramiasset assisam versus abbatem de Egnesham per breue vltime presentacionis ad ecclesiam de Cadelyntone uenit abbas a die Pasche in tres septimanas anno regni regis Henrici filii regis Iohannis xlii apud Lond[] coram domino Rogero de Turkeby Rogero de Witcester N de la Tur[ri] tunc sedentibus in banco et dicebat quod [non] tenebatur respondere quia ecclesia non uacabat immo consulta fuit per magistrum Walterum de Sancto Edmundo qui fuerat in possessione illius ecclesie per xx annos et amplius qui etiam eam possedit ut cappelam sue matris ecclesie de Cherlebury quam habuit de presentacione abbatis et conuentus de Egnesham Et hoc paratus fuit docere etc Et dominus rex de concessu parcium scripsit episcopo Lincolniensi qui diligenter inquireret si vacaret ecclesia uel non etc Qui quidem episcopus facta diligenti inquisicione rescripsit iusticiariis in crastino Iohannis Baptiste anno predicto per suas litteras patentes quod non vacabat ecclesia predicta quia magister Walterus de Sancto Edmundo eam ocupabat et possederat eandem per xx annos et amplius vt capellam sue matris ecclesie de Cherlebury Et cum idem dies datus esset partibus uenerunt magister Willelmus de Benintone et Hugo de Hamptone attornati predicti abbatis Henricus autem non venit vnde consideratum fuit per dominum Rogerum de Beus qui tunc sedebat in banco quod abbas recederet quietus et dictus Henricus in misericordia
Source Fulltext: Cartulary of the Abbey of Eynsham. H. E. Salter. Oxfordshire Record Society, New Series V.49. Oxfordshire Record Society. Clarendon Press. Oxford. 1907.

Comment

Charter on the DEEDS-homepage: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00910595
Editions
  • Cartulary of the Abbey of Eynsham. H. E. Salter. Oxfordshire Record Society, New Series V.49. Oxfordshire Record Society. Clarendon Press. Oxford. 1907.
 
Keywords
  • General: 
    • Memorandum
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.