useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00990211
Signature: 00990211
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1256-07-25, NORWICH, NORFOLK (ENGLAND)
211 E 31. (Confirmation, ) Givers: Walter (Bishop of Norwich Cathedral) Receivers: Norwich - Holy Trinity Cathedral Priory
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00990211
 
x
Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Walterus Dei gratia Norwicensis episcopus salutem eternam in domino Addicti militie regulari sicut Christi bonus odor celesti conversatione redolentes dignis caritatis operibus dant operam incessanter ita digne sunt amplioribus beneficiis honorandi ut etiam onus levius[] ferant ex honore et ad sue libertatis imitationem ceteros avidius animent et invitent Licet igitur singulorum religiosorum cura nobis sit commissa dilectorum tamen filiorum prioris et conventus Norwic[] curam tenemur gerere specialem et eos amplioribus prosequi beneficiis quos dilectionis ampliamur prerogativa Hinc est quod dictorum prioris et conventus paci securitati ac indemptnitati providere cupientes omnia instrumenta que super ecclesiis suis et aliis bonis ecclesiasticis optinent coram nobis presentari fecimus et exhiberi Quibus inspectis et diligenter examinatis invenimus eos super eisdem sufficienter munitos et eadem omnia juste et canonice adeptos ac diutius pacifice possidisse videlicet omnes oblationes que fiunt in ecclesia Norwici cathedrali in usus proprios et sepulturas ab omni exactione liberas et quietas cellulas suas de Gernemuta de Lenna de Audeby de Hoxa sancti Leonardi juxta Norwicum hospitale sancti Pauli in Norwico ecclesiam de Lenna cum capellis et ecclesiis dependentibus ab eadem ecclesiam de Mintlingge ecclesiam de Gernemuta ecclesias sancte Marie sancti Martini sancti Stephani sancti Petri sancti Johannis sancti Egidii sancti Jacobi sancti Vedasti sancte Crucis sancti Sepulcri sancti Salvatoris Omnium Sanctorum sancte Margarete in Norwico ecclesiam sancti Nicholai in Brakendele ecclesias de Audebi sancti Leonardi sancti Willelmi in bosco ecclesias de Northelmham de Secheford de Hemesbi de Martham de Hindringham de Hindolveston de Trouse de Wichtone de Wrthestede de Becham de Wigenhale de Cruchestoke de Lakenham de Ameringhale de Catton[] de Eton[] " de Scrowtebi " de Baubrug[] de Henleye de Hopetone de Plumstede de Wiclewode capellam sancti Edmundi de Hoxne capellam de Ringeshale ecclesias sancti Pauli in Norwico et de Ormesbi hospitali sancti Pauli assignatas in nostra diocesi constitutas Hec autem omnia et singula cum ceteris bonis possessionibus et beneficiis eorumdem ecclesiasticis omnimodis ad eos vel ad memoratas cellullas suas seu ad dictum hospitale sancti Pauli spectantibus sibi et successoribus suis per predecessores nostros collata concessa vel confirmata ex certa scientia tenore presentium eisdem concedimus et confirmamus Insuper damus concedimus et confirmamus eisdem monachis nostris Norwic[] ecclesias de Denham de Hemestede de Hemelingtone de Attlebrigge et medietatem ecclesie de Berford habend in proprios usus[] possidendas salvis in omnibus nobis et successoribus nostris jure et dignitate episcopali et pontificali Data Norwic[] octavo kalendas Augusti anno domini millesimo ducentesimo quinquagesimo sexto et pontificatus nostri anno duodecimo
Source Fulltext: Charters of Norwich Cathedral Priory. Barbara Dodwell. Pipe Roll Society, V.78, New Series V.40. Pipe Roll Society. J. W. Ruddock. London. 1974.

Comment

Date: [25 July 1256] A.D. Episcopal
Editions
  • Charters of Norwich Cathedral Priory. Barbara Dodwell. Pipe Roll Society, V.78, New Series V.40. Pipe Roll Society. J. W. Ruddock. London. 1974.
Places
  • NORWICH, NORFOLK (ENGLAND)
     
    Keywords
    • General: 
      • Confirmation
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.