useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00990229
Signature: 00990229
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1267-00-00, HOXNE, SUFFOLK (ENGLAND)
229 (Verdict, HOXNE, SUFFOLK (ENGLAND)) Givers: Roger (Bishop of Norwich Cathedral) Receivers:
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00990229
 
x
Universis sancte matris ecclesie filiis presentes litteras inspecturis vel audituris Rogerus miseratione divina Norwycensis episcopus salutem in domino sempiternam Cum mentes fidelium ad opera pietatis devotius excitentur cum sanctos Dei religiosos honore majori respiciunt honorari et salutem animarum bonis operibus ampliari Hinc est quod nos advertentes cimiteria apud illas ecclesias et monasteria ex antiquo esse disposita in quibus religiosi sunt constituti et orationes atque missarum sollempnia tam pro vivis quam pro defunctis frequentius celebrantur ad honorem Dei et gloriosi martiris eius Edmundi ad capellam apud Hoxne in honore eiusdem martyris accessimus constructam et cimiterium ibidem sollempniter duximus dedicandi et eorum devotioni et extreme voluntati qui in predicto cimiterio sepeliri desiderant decrevimus annuendum ut ibidem habeant liberam sepulturam salva tamen indempnitate matricis ecclesie in qua celesti pabulo vivi refici meruerunt ut juxta apostolum sint consolationum socii ut fuerant passionum Ad hec de Dei omnipotentis misericordia gloriosi martiris antedicti omniumque sanctorum meritis plenius confitentes omnibus dictum cimiterium circueuntibus orationem dominicam cum salutatione gloriose virginis devote dicendo et ad fabricam eiusdem capelle de bonis suis suffragia conferentibus vel qui dictam capellam bonis non sufficiunt visitare dictum cimiterium circueundo et pro eiusdem capelle benefactoribus exorando vere confessis et contritis de injuncta sibi penitentia quadraginta dies misericorditer relaximus In cuius rei testimonium et cetera Dat[] apud Hoxne iii kalendas Augusti anno domini m cc lxvii pontificatus nostri anno secundo
Source Fulltext: Charters of Norwich Cathedral Priory. Barbara Dodwell. Pipe Roll Society, V.78, New Series V.40. Pipe Roll Society. J. W. Ruddock. London. 1974.

Comment

Date: A.D. Episcopal
Editions
  • Charters of Norwich Cathedral Priory. Barbara Dodwell. Pipe Roll Society, V.78, New Series V.40. Pipe Roll Society. J. W. Ruddock. London. 1974.
Places
  • HOXNE, SUFFOLK (ENGLAND)
     
    Keywords
    • General: 
      • Verdict
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.