useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Documents of Early England Data Set 00990230
Signature: 00990230
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1277-10-21, NORWICH, NORFOLK (ENGLAND)
(Confirmation, Inspeximus, ) Givers: William de Kirkeby (Prior of Norwich - Holy Trinity Cathedral Priory), Robert de Winetr' (Vicar of North Elmham Church) Receivers:
Source Regest: DEEDS-Database: http://deeds.library.utoronto.ca/charters/00990230
 
x
Noverint universi quod nos frater Willelmus de Kirkeby prior monasterii sancte Trinitatis Norwic[] et eiusdem loci conventus ex una parte et Robertus de Winetr[] capellanus perpetuus vicarie ecclesie de North Elmham ex altera vidimus et inspeximus quedam instrumenta in modum sirographi confecta inter bone memorie Symonem predecessorem nostrum priorem ecclesie sancte Trinitatis predicte et Hugonem quondam perpetuum vicarium de Northelmham quibus sigilla prioratus nostri ac dicti vicarii una cum sigillo bone memorie domini Willelmi de Rael[] tunc Norwicensis episcopi fuerunt appensa Quorum tenor talis est [...] Et quia de antiquitate sigillorum que appensa fuerunt eisdem forsan teneri posset nos dicti prior et conventus ex una parte et dictus Robertus perpetuus vicarius dicte ecclesie de Northelmham ex altera ad majorem evidentiam et ad perpetuam memoriam predictorum dicta instrumenta fecimus diligenter examinari et de verbo ad verbum transcribi et item eisdem instrumentis transcriptis sigilla nostra alternatim duximus apponenda et procuravimus sigillum venerabilis patris domini Rogeri Dei gratia Norwic[] episcopi utrisque dictis instrumentis in modo cirographi confectis apponi Nos autem dictus Rogerus permissione divina Norwic[] episcopus omnibus nostrum prebens assensum in huius rei testimonium sigillum nostrum ut predictum est predictis apponi fecimus instrumentis Dat[] in capitulo Norwicensis ecclesie die jovis proxima post festum sancti Luce evangeliste anno gratie millesimo ducentesimo septuagesimo septimo et pontificatus dicti venerabilis patris domini Rogeri Norwicensis episcopi anno duodecimo
Source Fulltext: Charters of Norwich Cathedral Priory. Barbara Dodwell. Pipe Roll Society, V.78, New Series V.40. Pipe Roll Society. J. W. Ruddock. London. 1974.

Comment

Date: A.D. Episcopal Feast
Editions
  • Charters of Norwich Cathedral Priory. Barbara Dodwell. Pipe Roll Society, V.78, New Series V.40. Pipe Roll Society. J. W. Ruddock. London. 1974.
Places
  • NORWICH, NORFOLK (ENGLAND)
     
    Keywords
    • General: 
      • Confirmation
      • Inspeximus
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.