useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 1091
Signature: 1091

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
CCCCXL. — N° 560. De pisis AnguiUarum apud Aldenburg. Ego Eustachius, Flandrie camerarius, dominus de Greminines, notum esse volo omnibus , tam presentibus quam futuris, quod pro remedio anime mee et antecessorum meorum donationem illam, quam domina Katerina mater mea et dominus Egidius Bartoutb. maritus ejus et ante
Source Regest: Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1091, S. 1223
 

ed.
Current repository
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1091, S. 1223

    Graphics: 

    ed.
    Current repository
    Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 1091, S. 1223

      x

      510

      cessores mei, scilicet avus et avia mea, monachis beate Marie de Dunis in elemosinam perpetuo ad pitantiam contulerunt, videlicet duas pisas anguillarum, ubicunque in toto officio de Leffinga melius caperentur anguille, ratam habeo, in modis omnibus approbo. Sic enim in autcntico dictorum antecessorum meorum, quod oculis meis ipse inspexi continetur, quod predi';ti monachi, debeant singulis annis duas anguillarum pisas inter festum beati Martini et Purificationem beate Virginis, de primis et sicut ad retia venerint anguillis recipere, vel pro singula pisa, quadraginta solidos Flandrensium, si in toto predicto officio omnino non caperentur anguille. Donationem vero viginti solidorum illorum, quam pie memorie dominus Eustacius, avus meus, quondam Flandrie camerarius, ecclesie de Dunis singulis annis dedit perpetuo possidendam, super quatuor mensuras terre , que jacent in Agro undecim mensurarum, in angulo qui est inter orientem et septentrionem, super fossatum quod vulgo dicitur Lehd, quas dominus Reinelmus de Lampernessa, tunc ab ipso tenuit et quas nunc dominus Thomas, filius ejus, a me tenet in feodum, sicut ex privilegio dicti avi mei Eustachii, quod liabcnt predicti monaclii, videndo didici, gratam similiter habeo et acceptam. lta ut dicti viginti solidi annuatim ab illo, qui dictam terram tenuerit, in festo beati Johannis Baptiste persolvantur. Quod si possessor dicte terre solvere neglexerit, ipsi monachi licenter poterunt ad predictam terram manus mittere et eam libere possidere, donec ab ipsius terre possessore, de dampno et areragio dignc eis fuerit satisfactum. Unde quia ad hoc omni- modis debeo laborare, ut aDtecessorum meorum privilegia et ecclesiarum jura conserventur illesa, preseiiti scripto lestificare volo, ut si dicti monachi aliquid predictorum privilegiorum, aliquo infortunio perdiderint, vel ad manus non habuerint, dum istud ostenderint, aliorum, quorum superius feei mentionem, fiat sufficiens per omnia supplementum. Quibus donationibus juste et legitime, tam ab ipsis antecessoribus meis, quam a me factis, ut nulla in perpetuum audeat posteritas contraire, presentem paginam dictarum donationum sericm continentem sepedictis monachis contuli et sigilli mei munimine roboravi. Testes: dominus Willelmus abbas et Nicholaus prior de Aldenburgha, et Gerardus monachus ejusdem loci, Reifinus filius Arlebout, et Willardus clericus, filius ejus. Actum anno Domini millesimo, ducente* simo vicesimo, septimo decimo kalendas Julii.

       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.