useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 6
Signature: 6

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
VI. — N° 28. Ne legati sedis Apostolicce a nobis habeant procurationes pecuniarias et apud nos cibis regularibus sint contenti sine esu carnium.
Source Regest: Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 6, S. 164
 

ed.
Current repository
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 6, S. 164

    Graphics: 

    ed.
    Current repository
    Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 6, S. 164

      x

      Honorius, episcopus, servus servorum Dei dilectis filiis universis abbatibus et conventibus cisterciensis ordinis, salutem et apostolicam benedictionem. Cum preter pauperem victum vestrum omnia bona vestra hospitalitati et aliis piis operibus officiosissime sint exposita, satis inhumane aliis auferri videtur egenis quicquid a vobis violentia vel ingenio extorquetur. Nec quia dominus manuum vestrarum operibus benedicens viaticum peregrinationis vestre quan- to magis illud firma caritate in usus pauperum distribuitis tanto magis celesti alluvione multiplicat, estis deterioris conditionis habendi sed potius melioris, cum non nisi vasis paratis celestis gratie olium infundatur quod pauperis mulieris deficientibus vasis stetit. Licet igitur largiente Domino monasteria vestra plus solito temporalium floreant ubertate quia tamen exinde pauperibus uberius subvenitis, nos volentes eo vos de speciali gratia favorabilius confovere quo exinde illi propensius complacere vos credimus, qui quod uni ex minimis suis fit sibi reputat esse factum, devotionis vestre precibus inclinati, auctoritate vobis presentium indulgemus, ne apostolice sedis legati procurationes pecuniarias a monasteriis vestris exigere vel extorquere presumant, sed cum ad domos vestras accesserint, sine carnium esu cibis regularibus sint contenti. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere, vel ei ausu temerario contraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus, se noverit incursurum. Datum Laterani iiij kl. Januarii, Pontificatus nostri, anno tertio.

       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.