useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 124
Signature: 124

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
CXXV. — N° 393. De carnibus comedendis et aliis libertatibus. Universis presentes litteras visuris.. abbas monasterii sanoti Michaelis et Johannes plebanus ecclesie beate Marie Antwerpiensis, salutem in Domino sempiternam. Noverint universi quod nos privilegia religiosorum virorum.. abbatis et conventus monasterii de Thosan, cysterciensis ordinis, a romanls pontificibus eisdem concessa et indulta, non cancellata, non abolita, omnique suspitione carentia, vidimus, tenuimus et legimus, in quibus inter cetera clausule et articuli subscripti continentur videlicet hec clausula: vestris postulationibus justis clementer annuimus et prefatum monasterium de Thosan in quo divino mancipati estis obsequio sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus, paci quoque et transquillitati vestre paterna sollicitudine providere volentes auctoritate apostolica prohibemus, ut infra clausuras locorum seu grandiarum vestrarum nullus violen- tiam vel rapinam seu furtum committere, ignem apponere, hominem capere, aut interficere, aliqua temeritate presumat. Insuper apostolica auctoritate sancimus ut quemadmodum a nostris predecessoribus est statutum, nullus episcopus vel persona alia ad synodum vel conventum forenses, vos ire compellat si nec ad domos vestras causa ordinis celebrandi
Source Regest: Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 124, S. 265
 

ed.
Current repository
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 124, S. 265

    Graphics: 

    ed.
    Current repository
    Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 124, S. 265

      x

      232

      confina conficiendi, causas tractandi vel aliquos conventus publicos convocandi quisquis vobis invitis accedat, et licitura propterea vobis sit in causis vestris fratres vestros ydoneos ad testificandum adducere; propterea libertates et immunitates ordini vestro a predecessoribos nostris indultas ac rationabiles et honestas monasterii vestri consuetudines, hactenus obser- vatas et exemptiones sccularium exactionum a principibus terrarum vobis rationabiliter concessas auctoritate apostolica confirmamus et illibatas statuimus perpetuo permanere decrevimus. Ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatum monasterium perturbare, aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere, minuere seu quibuslibet vexationibus fatigare, sed, omnia integra et illibata permaneant enrum pro quorum gubernationem concessa sunt usibus omnimodis profuturam. ltem villas autem in quibus bona predictorum fratrum vel hominum suorum per violentiam detenta fuerint quandiu ibi sunt interdicti sententie supponatis. Jtem precipiendo mandantes quatenus privilegia, indulgentias et libertates eisdem ab apostolica sede concessas, ac eorum consuetudines rationabiles et antiquas firmas et illibatas eis decretas per apostolice sedis et nostram reverentiam observantes ab eorum super premissis coactione ac molestia penitus quiescatis, ita quod ipsi concessa eis valeant tran- quillitate gaudere ac nos qui gratum hoc habebimus petitum et acceptum devotionem vestram provide non immerito commendemus. Item in privilegio Innocentii pape, quia refriges- cente caritate multorum adeo iniquitas habundavit ut quorundam succensa velut ignis impietas contra ecclesias et personas ecclesiasticas, tanto validius inflammetur quanto rariores, qui eas tueantur contra provocatores in casus invenit objectores, nos quibus ipsarum cura et sollicitudo incumbit, ubi fortius infringere cogiraur ubi persequtorum iratnanitas periculosius exardescit, sicut enira nobis ex parte vestra gravis est oblata querela non nulli principes ac nobiles occasione juris patronatus, advocacie seu custodie quod in monasteriis, grangiis, cellariis, vel domibus vestris se habere proponunt, ac interdum etiam pro suo hbito, voluntate et quidam ecclesiarum prelati a quibus debetis non gravaraen sed solamen potius expectare, bladum, viuum, erectiones, animalia et res alias pro edificatione ac raunitione castrorura et villarum necnon pro tirociniis, tornearaentis, expeditionibus, et aliis usibus eorundem a vobis exigunt et extorquent, aliis vos talliis et exactionibus indebitis multiplicatis aggravando; pre- terea quidam ex ipsis et alii, carnes comedere in vestris domibus, ac mulieres etiam easdem doroos ingredi quod statuta vestri ordinis non verentur, propterea quod et quies monastici ordinis perturbatur et grave commissis vobis monasteriis imrainet dctrimentum, quia nobis humiliter supplicastis ut super hiis paterna providere sollicitudine curaremus, nos igitur et vestre providere quieti et molcstia cum maliciis obviare volentes auctoritate presentis dislric- tius inhibemus ne quis a vobis premissa exigere vel extorquere, aut in vestris domibus uti carnibus, seu mulier aliqua eas introire presumat contra ipsius ordinis instituta. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre inhibitionis infringere vel ei ausu temerario con- traire; siquis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum se noverit incursurum. In cujus rei testimonium quia premissa privilegia vidimus in nullis viciata ut dictum est, sigilla nostra presentibus duximus apponenda. Datura anno Domini M" CCG° octavo, sabbato ante fcstum beati Martini Hyemalis.

      233

       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.