useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: van de Putte: Chronica et Cartularium monasterii de Dunis, 1864 (Google data) 9
Signature: 9

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
IX. — N" 57. Quod nullus monachus clanstralis teneatur aliquem excomtnunicare.
Source Regest: Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 9, S. 167
 

ed.
Current repository
Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 9, S. 167

    Graphics: 

    ed.
    Current repository
    Chronica et Chartularium - Monasterii de Dunis, Nr. 9, S. 167

      x

      Gregorius episcopus servus servorum Dei, dilectis filiis Abbati Cistercii et universis coab- batibus ejus cisterciensis ordinis salutem et apostolicam benedictionem. Quanto studiosius divine contemplationi vacatis devote Domino famulando, tanto libentius quieti vestre voluimus providere. Cum igitur sicut porrecta nobis vestra petitio continebat nonnumquam judices a sede apostolica delegati alicui vestrum plerumque priori vel suppriori ordiuis Cisterciensis injungant ut excommunicent aut excommunicatos denuntient proprios sui monasterii fundatores seu civitatum, castrorum quoque ac villarum communia in quorum territorio vel confinio sunt monasteria vestra sita sine quorum pace subsistere vix potestis et quod ad villas extra monasterium personaliter accedentes eosdem cxcommunicatos ab eis singulis diebus dominicis et festivis pulsatis campanis et candclis accensis, publice nuntient evitandos propter quod quies monastici ordinis perturbatur et frequenter incurritis odia plurimorum, nos tranquillitati vestre volentes paterna sollicitudine providere, auctoritate presentium districtius inbibemus, nequis predictorum absque mandato sedis apostolice speciali aut legati ab ejus latere destinati premissa vobis injungere ac ad ea compellere vos presumat invitos, eadem auctoritate vobis nichilhominus concedentes, ut si secus quod non credimus presumptum fuerit, vos eis in premissis non teneamini aliquatenus obedire. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre inbibitionis et concessionis infringere, vel ei ausu temerario coiitraire. Siquis autem hoc attemptare presumpserit, indignationem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Perusii, iiij id. Febr. pontificat. nostri anuo octavo.

       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.