useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Codex Episcopatus Ratisbonensis, ed. Ried, 1816 (Google data) 27
Signature: 27

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
99999999
Num. XXXV. Circa annum 842. Ex Díplomatarío.
Source Regest: Codex Episcopatus Ratisbonensis - Eminentissimo et Reverendissimo Domino Domino Carolo Theodoro, Nr. 27, S. 58
 
x

Соп�?ашЫит inter Baluricum Ep. Ratisbon. et Virum illustrem Maurentîum

de quibusdam terris.

In Dei nomine convenit, atque placuit inter venerabilem virum Baturicum sanctae Reganesburgensis Ecclesiae Episcopum, quae est constructa in honore S. Petri, Principie Apostolorum, et S. Emmera- 111 i Martyris, ubi ipse pretiosus Sanctus corpore requiescit, nec non ,inter quemdam virum illustrem, nomine Maurentium, ut quasdam res pro communi utilitate, et concambio inter se commutare debe- rent, quod et fecerunt. Dedit igitur praedictus Baturicus Epus ex ratione jam dicti Mo*iasterii sui una cum consensu, et conniventia Monachorum in eodem Monasterio degentium, etiam per licentiam Domini Ludowici Regis, eidem Maurentio ad suum proprium ad ha bendum in loco, qui dicitur Traubidinga, et Lodartinchova, quae quaedam faemina, nomine Engildiu, et filius ejus etiam contu- lerunt Monasterio, id est, territorium cum casis desuper positis, cum mancipiis V. pratis, pascuis, et omnia, quicquid ibidem habere visi sunt. Et econtra in compensationem harum rerum dedit idem Mau- rentius ex suo proprio, praefato Baturico Epo ad partem supradicti Monasterii in loco nuncupato Hahchilstat, id est, territorium cum silvis, pratis, et omnia, quicquid ibidem habere visus est. Vnde et duas commutationes, pan tenore conscriptas, inter se fieri, et adfir mare rogaverunt, ut unusquisque hoc, quod à pare suo accepit, te- neat, atque possideat, et faciat, quicquid utilitatis suae perspexerit. Et taliter inter eos convenit, quod ei fuerit post hunc diem ullus ex ipsLs, aut aliqua quaelibet opposite, aut emissa persona, quae contra hanc commutationem, de qua duae cartulae uno tenore conscriptae esse videntur, venire tentaverit, aut earn infringere conata fuerit; parti, contra quam litem intulerit, auri libras duas pro muleta com- ponat, et sua repetitio nullum obtineat effectum, sed praesens Com- mutatio omni tempore firma permaneat cum astipulatione subnixa.

 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.