useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Fontenay OCist  Fontenay 061121
Signature: Fontenay 061121
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1157, 20 décembre1
Régeste  

Textual witnessA

A. Original perdu


    Textual witnessB

    B. Cartulaire 1, fol. 22r-23r (Abbatia, 5) ; table : « Carta abbatisse Rubei Montis »

      x

      Godefridus, Dei gratia Linguonensis episcopus, dilectis fratribus Arnaudo Fontenetensi abbati quique sub ejus cura domino Ihesu Christo serviunt. Episcopalis officii ratio exigit paci nos ecclesiarum prospicere maxime vero monasteriorum quieti. Ideoque quod inter vestram Rubeique Montis convenit ecclesiam nostro sigillo signatum testiumque firmatum subscriptione, per hanc vobis paginam tradimus ut semel diligenti diffinitione determinatum, ratum decetero et indissolubile perseveret. Res igitur ita se habet : Margarita Rubei Montis abbatissa per manum nostram generalemque sui assensum capituli vobis vestrisque in sancta propositione successoribus quecumque in territorio Fanii ex ecclesie sue jure possidebat molendinum scilicet de Colle et cetera que sibi erant a finibus Marmannie usque ad Flaciacum et a Branna fluvio usque in Tullionis fines tam plano quam bosco, sub annuo v e solidorum mense martio reddendorum censu possidenda concessit. Retinuit sane in ipso Fanio tria mansa donec aut eadem mansa absque habitatore remaneant aut certe reliqua quam prediximus Fanii villa in verstra ex integro transeat ditionem. Huic itaque investiture sub die xiii° kl. januaris, anno ab incarnatione Domini m° c° lvii°, abbatisse Margarete manum vestra domne abba Arnaude sub nostra totiusque capituli presentia Rubeo Monte commisse. Testes affuerunt quos subnotavimus : ex monachis quidem vestris frater Milo de Tilo , ex clericis autem Girardus de Monte Saugionis noster super illius provincie parrochias archidiaconus, itemque alter ecclesie nostre archidiaconus Hugo de Ripparia , Rainaldus quoque de Monte Barri earumdem parrochiarum decanus. Sed et Rainaldus de Estez , Miloque Malas Manus et Arenbertus, Symeon etiam et Bellinus, hic noster ille Rubei Montis capellanus. Ex laicis vero Petrus Aillerez , Bernardus de Barrensi , Arenbertus Bucellus et prepositus abbatisse Siguinus cui supradictum pactum laudanti de beneficio domus vestre minam frumenti dedistis et solidos v e. Porro abbatisse mille solidos dedistis, juxta decretum nostrum et assistentium consilium in sui reedificationem dormitorii expendendos. Dedistis preterea divini officii breviarium unum. Nunc ergo in reliquum fratres oportet vos singulis annis statutum censum cum omni diligentia solvere ut salvo utriusque ecclesie jure mutuaque in perpetuum manente concordia et illis sua proficiant et vos vestra in pace possideatis. Si quis hanc nostram constitutionem temere infirmare presumpserit, nos secundum traditam nobis divinitus potestatem anathematis eum vinculo nisi resipuerit obligamus.

      x
      Bibliography
      • Paris, Bibl. nat. de France, ms. Collection Bourgogne 74, fol. 175v
      • Plancher, Urbain : Histoire générale et particulière de la Bourgogne, avec des notes, des dissertations et les preuves justificatives. Dijon A. de Fay 1739 t. I, preuves p. L, n° LXXV
      • Watanabe, Setsuo : Les fonctions des archidiacres à Langres aux XIe et XIIe siècles., A propos des actes d’évêques : hommage à Lucie Fossier. Nancy 277-294 Presses universitaires de Nancy 1991 p. 291 note 74
      • ADCO 15 H 1, fol. @ @ (Buffon. H)
      • ADCO 15 H 2, fol. @ @ (Buffon. H)
      • ADCO 15 H 3 / 4, p. @ (@. @. @)


      Notes
      1La date du 20 décembre 1157 mentionnée dans l'acte n'est peut-être pas la date de l'acte lui-même.
      Places
      • Bar-sur-Seine
      • Fain-lès-Montbard
      • Flacey
      • Langres
      • Marmagne
      • Montbard
      • Montsaugeon
      • Ripparia
      • Rougemont
      • Til
      • Touillon
      • molendino de Colle
      • Étais
      geographical name
      • Branna fluvio
        Persons
        • Plancher, Urbain
          • Watanabe, Setsuo
            • Arenbertus
              • Arenbertus Bucellus
                • Arnaudo Fontenetensi abbati
                  • Bellinus, hic noster ille Rubei Montis capellanus
                    • Bernardus de Barrensi
                      • Girardus de Monte Saugionis noster super illius provincie parrochias archidiaconus
                        • Godefridus, Dei gratia Linguonensis episcopus
                          • Margarita Rubei Montis abbatissa
                            • Miloque Malas Manus
                              • Petrus Aillerez
                                • Rainaldus de Estez
                                  • Rainaldus quoque de Monte Barri earumdem parrochiarum decanus
                                    • Symeon
                                      • abbatisse Margarete
                                        • archidiaconus Hugo de Ripparia
                                          • domne abba Arnaude
                                            • frater Milo de Tilo
                                              • prepositus abbatisse Siguinus
                                                x
                                                There are no annotations available for this image!
                                                The annotation you selected is not linked to a markup element!
                                                Related to:
                                                Content:
                                                Additional Description:
                                                A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.