useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Freising, Bistum und Hochstift (763-1364) 1060
Signature: 1060
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1060
Bischof Ellenhart von Freising vergleicht sich mit dem Erzbischof Gebhart von Salzburg betreffs der Zehente von seinen Gütern in der Salzburger Diöcese belegen, als zu Wörthsee, Katsch, s. Peter i. Holz, Pusarnitz u. s. w. in Kärnthen u. Steiermark.
Source Regest: ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 81, Nr. 79
 

cop.
Cod. 189, f. 25 und Cod. 238, f. 114 u. 191, f. 109 u. 96

    x
    In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Ad omnium Christi fidelium noticiam perpetuamque memorie cautelam literis conmendauimus (!), qualiter contentio que erat de decimis quas in archiepiscopatu Salzburgensi sancta Frisingensis possedit ac possidet ecclesia, iuxta conmunem assensum utriusque ecclesie fidelium determinata est. Conuenit namque inter uenerabiles pontifices predictarum ecclesiarum, ut domnus Ellenhardus Frisingensis episcopus de tribus curtiferis quibus uelit sibique placeat apud Wertse, decimam integram habeat, de reliqua autem decimatione ipse terciam, duas uero domnus Gebehardus archiepiscopus partes accipiat, item de prediis Frisingensis ecclesie in loco Chatzis positis conplacuit, ut presul Frisingensis de curtifero uno quo uelit, decimam integram habeat, de ceteris decima in tres partes diuidatur, quarum una sit episcopi Frisingensis, due archiepiscopi Juuauiensis. Et ut hec conuentio perpetualiter inconuulsa permaneat domnus E. Frisingensis episcopus conmuni consilio fidelium suorum tam clericorum quam laicorum cum manu aduocati sui Ottonis unum mansum Sclauonicum in predicto predio Chatzis in uilla que dicitur Pederdorf in manum archiepiscopi nec non aduocati sui Engilberti in proprium tradidit atque delegauit et cum hoc partem decimationis que sibi cessit, concambiuit. Testes Egilpreht, Hartnit, Odalschalch, Marhuuart, item Maruuart, Meginhart, Gebehart, Hartnit, Ernest, Ger, Odalscalch, Amalrih, Ekkihart, Hartwic, Guntheri, Eppo, Waltfrit, Tagani, Reginolt, Odalrich, Etih. Preterea, cum tractarent de basilicis quas in Liburnia Frisingensis ecclesia habet, una scilicet sancti Petri apud Frezna, altera sancti Michahelis apud Bosanriza, terciam sancti Martini apud Velah, earundem aduocatus ecclesiarum A. iuramento firmauit, quod prenominate ecclesie terminationem tocius populi qui habitat infra terminos, in sequentibus annotatos xxx annos absque proclamatione obtinuerint ideoque iure eandem perpetualiter obtinere deberent, his quidem signis et circumscriptionibus, sane de loco ubi Lisara influit fluuium Tra. ad uillam que dicitur Zregiah et de hac uilla ad illam que uocatur Fuhta et inde ad montem Huonaresperch et per circuitum montis illius, nec non ab utraque ripa fluminis Molna ad acumen montis qui dicitur Turo, in litore etiam predicti Tra sursum ad paludem Gerlindamos nominatam. Quo finito conmuni assensu utrobique laudatum est, ut quicquid decimarum archiepiscopus cuius parrochia est et regimen episcopale, infra predictarum ecclesiarum terminationes a populo uel exegit uel inposterum exigere potuerit, hoc in duas diuidatur partes, quarum una episcopo Juuauiensi, altera Frisingensi persoluatur pontifici, excepta decimatione prediorum que tunc temporis in Liburnia sancta Frisingensis possedit ecclesia, quam episcopus Frisingensis sine particione integram obtineat. Et si forte tres prescripte ecclesie a populo longius remoto uiarum longitudine et itineris difficultate facile non possint uisitari, noue ibi a presule Frisingensi consultu tamen et ordinatione archiespiscopi edificentur, quas uel archipresul consecret et populum iuxta uelle peticionemque episcopi Frisingensis terminet uel sibi idem faciendi potestatem conmittat. Et ut hoc pactum stabile et inconuulsum perseueret, sepe dictus domnus E. Frisingensis episcopus conlauda(n)tibus suis clericis, militibus seruientibus cum manu aduocati sui A. mansum unum Sclauonicum et dimidium in loco qui dicitur Lengindorf in manum domni Gebehardi Salzburgensis archiepiscopi nec non et aduocati sui E. in propriam tradidit et delegauit, sicque decimarum portionem que sibi cessit, concambiuit atque redemit. Huius rei superioris conuentionis testes svnt.
    Source Fulltext: ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 81-82
    Editions
    • Meichelbeck I/l, 273; Resch : Aet. mill. 92.


    LanguageLatein
     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.