useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Freising, Bistum und Hochstift (763-1364) 1212
Signature: 1212
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1212
Bischof Manegolt von Passau bestätiget die Verfügung seines Vorfahrs Bischof Theobald bezüglich der Rückstellung des Patronatsrechtes auf die Kirche zu Enzersdorf an das Bisthum Freising.
Source Regest: ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 123, Nr. 125
 

orig.
Current repository
Hauptstaatsarchiv München

angehängtes Siegel abgefallenMaterial: Pergament

    cop.
    Cod. 189, f. 62 und 191, f. 68

      x
      C. In nomine sancte et indiuidue trinitatis. Manegoldus dei gratia Patauiensis episcopus. Cum quilibet hominum suo iure contentus esse debeat, ad noticiam cunctorum Christi fidelium reuocamus, qualiter pie memorie frater et antecessor noster Theobaldus venerabilis Patauiensis episcopus ecclesie Frisingensi ius presentationis in capella Enzinsdorf diu sibi alienatum et indebite subtractum recognouit saluo iure Patauiensis ecclesie quod in decimationibus haetenus habuisse dinoscitur et deinceps est habitura. Hoc autem factum est annuentibus et consentientibus canonicis pariter et ministerialibus ecclesie Patauiensis quorum hec nomina sunt, Tagino decanus, Vlricus Ardeacensis prepositus, Burchardus de Kambe canonicus, Meginhalmus plebanus et canonicus, Chunradus de Burchusen canonicus, Rudegerus de Aheim canonicus, Richerus scolasticus et canonicus, Chunradus de Sirnich canonicus, Richkerus de Wesen, Liutoldus de Sauersteten, comes Vlricus de Berge. Nos igitur memoratum fratris nostri factum tali modo confirmantes decernimus, quod ad peticionem Frisingensis episcopi in prenotata capella sacerdos instituatur et sicut prelibatum est, Patauiensis ecclesia decimationes totius predii sub iurisdictione dicte capelle consistentes integraliter et in omni tranquillitate possideat. Et vt hec ita deinceps rata et inconuulsa permaneant, hanc inde paginam conscribi fecimus inpressionis nostre sigillo corroboratam.
      Source Fulltext: ZAHN, Codex Diplomaticus (=FRA II/31, Wien 1870) S. 123-124
      Editions
      • Meichelbeck I./1, 391.


      LanguageLatein
       
      x
      There are no annotations available for this image!
      The annotation you selected is not linked to a markup element!
      Related to:
      Content:
      Additional Description:
      A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.