useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Van de Putte / Carton: Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis 1849 (Google data) 151
Signature: 151

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1349.
DE SENSU PERPETUO, NOVEM MENSURARUM TERRE, ET ALIORUM REDD1TUUM AB ECCLESIA DE ALCHIACO ACQUISITO.
Source Regest: Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 151, S. 257
 

ed.
Current repository
Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 151, S. 257

    Graphics: 
    x

    Universis presentes litteras inspecturis, Guido Dei permissione, abbas et con venus S. Silvini de Alchiacho, ordinis beati Benedicti, Morinensis dyocesis, salutem in Domino cum noticia veritatis. Inter diversa que mundi vandale consistunt, unusquisque sibi proximior ad utilitatem propriam ceteris diligentius atque salubrius attendere merito consuevit. Propter quod secundum iuris equitatem unusquisque rei proprie dispensator fidelis censetur. Considerantes igitur quod in patria Flandrensi in territorio villa videlicet Furnensi, novem mensuras terre cum dimidia vel circiter, cum quodam manerio, redditus et pertinencias ibidem, ad nos et monasterium nostrum spectantes possidêmus, et quod bona, et obven- tiones predicte propter guerrarum dispendia, que in partibus Flandrie consueverunt solito accidere. Nos et alie persone ecclesiastice regni Francie, dompno regi, et regno fideles, qui ibidem bona possidemus et habemus percipere et levare non possumus, quodque etiam bona et obventiones predicte a monasterio nostro pre- libato bonisque nostris aliis plurimum sunt remota. Cuius occasione, eciam pacis tempore cum magnis dispendiis labore ac sumptibus per nos levari non possunt percipi nec haberi. Considerantes insuper, quod propter guerrarum predictarum turbines hostilesque incursus quibus frequenter nos et ecclesia nostra fuimus fatigati, vix habemus de quo nos fratres nostri, monachi monasterii predicti tenue valemus sustentari, ea propter premissis et aliis consideratis diligenter, ac per nos pensatis, deliberatione multa prehabita, et tractatu concordi, ac unanimi consensu omnium et singulorum nostrum confessi sumus, atque confiLemur, concessisse, dedisse, et tradidisse, concedimus, damus, et tradimus, religiosis viris, et bonestis, abbati et conventui S. Nicolai Furnensis, ordinis Premonstratensis, Morinensis dyo cesis , dictas terras, manerium, fructus, obventiones, omnes et singulas in dictis locis existentes ad perpetuam firmam sive censam, per ipsos eorumque gentes possidendas

    238

    perpetuis temporibus levandas, percipiendas et habendas, inchoando in augusto qui erit anno Domini m° ccc° xi.ix°. Et quantum ad premissa, eosdem dompnos abbatem et conventu m, fecimus constituimusque procuratores in rem suam, dautes et concedentes eisdem plenariam potestatem et mandatum speciale, predicta bona, fructus et obventiones percipiendi, nomine suo levandi, habendi, atque colligendi ac de receptis per ipsos quitationem erga omnes faciendi, et omnia alia et singula faciendi, que iu premissis et circa premissa fuerint oportuna, ratum et gratum habentes et habituri, sub ypotheca bonorum monasterii nostri, quitquit per ipsos aut mandatum habentem ab ipsis, actum fuerit factum sive gestum, mediantibus videlicet, sexaginta libris parisiensis nobis adictis dompnis abbate et conventu, in moneta argentea et aurea, videlicet uno grosso turono de cuno regis Francie, pro duodecim denariis, et uno floreno ad scutum de cuno dompni regis pro quindecim solidis parisiensibus integraliter persolutis, mediantibus eciam, quod dicti dompni abbas et conventus S. Nicolai Furnensis, nobis abbati et conventui monasterii S. Silvini prefati singulis annis futuris ac perpetuis temporibus, anno quolibet, in festo S. Bertini, quod est in mense septembris, nobis seu procuratori nostro a nobis potestatem recipiendi, quitandi habenti, in villa S. Audomari, decem libras monete Flandrensis currentis pro tempore in patria Flandrensi guerra existente sire cessante, dabunt atque dare tenebuntur. Incipiendo videlicet ad solutionem predictam faciendam in festo S. Bertini quod erit anno Domini m° ccc° xmx° in mense septembris. Verum quia illa que inter partes ecclesiasticas maxime religiosas fideliter tiant inviola bilité!' ac firmiter debent observari. Nos abbas et conventus monasterii S. Silvini prelibati concordamus, voluimus, consensimus, promisimus, volumus, consentimus, concordamus atque promittimus bona fide, quod bona predicta omnia et singula, ex quacumque causa sive facto a nobis seu occasione nostra in futurum provenien- tibus et accidentibus dictis religiosis dompnis, abbati et conventui S. Nicolai Furnensis sumptibus nostris et expensis garandizare tenemur ac eciam garandizabimus imper- petuum. Promittimus eciam bona fule quod si per nos, nostrosque successores nomine nostro ad utilitatem nostram aut alias, directe vel indirecte, bona, obven tiones, fructus, et emolumenta predicta a dictis abbate et conventu eorumque suc- cessoribus auferre quod absit contingeret in futurum, nos ad restitucionem traditionem, sexaginta librarum parisis in moneta argentea vel aurea, videlicet uno grosso turono de cuno regis Francie, pro duodecim denariis, et uno floreno ad scutum pro quindecim solidis parisis tenemur et essemus fideliter obligati. Et ad hoc nos tenore presentium ac bona fide per stipulationem solempnem dictis dominis abbati et conventui S. Nicolai Furnensis obligamus. Insuper voluimus, concor- davimus, volumus, atque concordamus, quod si aliquo tempore futuro, dompnis abbati, qui est aut qui erit pro tempore, et conventui S. Nicolai Furnensis predictis placuerit seu visum fuerit expediens a nobis abbate et conventu S. Silvini prefati

    239

    babere litteras annue pensionis, dictorum bonorum, fructuum et emolumentorum, sub certis vel ad certos annos quamdiu eisdem visum fuerit expediens litteras predictas secundum eorumdem consilium formandas et dictandas sub annuo censu decem librarum monete Flandrensis in villa S. Audomari, in quolibet festo S. Bertini persolvendarum, dare et tradere. Sub sigillis nostris abbatis et conventus promisimus et promittimus bona fide. Quod si facere per dictos dompnos abbatem et conventum S. Nicolai Furnensis requisiti contradiceremus, non vellemus, sive differemus eisdem, dompnis abbati et conventui S. Nicolay Furnensis sexaginta libras parisis monete regni Francie, predicte, uno grosso turono de cuno regis Francie, pro duodecim denariis, et uno floreno ad scutum pro quindecim solidis parisis, nos abbas et conventus monasterii sancti Silvini predicti, dare, solvere ac tradere tenemur, atque per stipulationem solempnem promittimus bona Dde, quo ad hec omnia et singula premissa tenenda per nos ac fideliter adimplenda, nos bonaque monasterii nostri quecumque, presentia et futura, dictis dompnis abbati et conventui S. Nicholai Furnensis eciam per stipulationem solempnem fideliter obligamus et curie Mori- nensi supponimus. Confitemur insuper quod dictas sexaginta libras parisis a dictis dompnis abbate et conventu S. Nicolay Furnensis nobis traditas et dcliberatas in utilitatem et urgentem necessitatem nostri monasterii videlicet pro vinis et aliis victui necessariis pro nobis abbate et conventu predictis posuimus atque convertimus. Renuntiantes per iuramenta nostra propria, exceptionibus, cavillationibus doli, fraudis, rei sic non geste vel habite, pecunie non numerate, et in utilitatem monasterii nostri, non converse, et generaliter omnibus exceptionibus, que nobis et monasterio nostro prodesse, supradictis, que dompnis abbati et conventui S. Ni colay Furnensis nocere in aliquo possent vel obesse. Et quia fules gestorum sepius oblivioni, que mater est plurimum viciorum, traditur, propter que rei veritas frequenter occultatur , presentes litteras conscribi, sigillisque nostris abbatis et conventus sigillari fecimus in testimonium omnium et singularum premissorum con feras. Sub anno Domini m° ccc° xmx°, viii° die vicesima prima mensis may.

    240

    m*.

    COGNITIO CORATORUM FURN. QUOD FOREFACTA SUPER NOS FACTA NON PER- TINERENT AD EORUM IUDICIUM.

    Wy Bouden van Warheem, Bouden van Hazebrouc, Willem van Reninghen, Ydoor Vanden Brouke, Ooste van Bambeke, Ian Stierinc ende Robrecht Colin, scepene ende kuerheers van Veurambocht, doen te wetene tallen den ghenen die deze lettere sullen sien ende horen lezen, dat ons kenlyk es ute dien dat de crichoudere, een fait te wetten leide te Veurne inde bourgh, welke fait Iehan Besten sone deeden up eenen broeder Ian Bouderie convers ende |leecbroeder vander abdyen van S. Niclaus in Veurne, dat kuerheers by eenen ghestrecten vonnesse ute goeder informatien die sy daer of ghehoort hebben, ute goede costumen ende usaigen, ende omme dat de voorseide broeder Ian een man was vander helegher Kerken, wysden dat sy tvorseide fait van hem deden ende dat het haren vonnesse niet toe en behoorde. In orconsccpen van desen dinghen hebben wy scepene ende kuerheers vorseit onze zeghele ghehanghen an deze lettere, dit was ghedaen int iaer ons Heren r ccc° tini° upten vichtiensten dach van oestmaent.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.