useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Van de Putte / Carton: Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis 1849 (Google data) 28
Signature: 28

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1176.
PHILIPPI COMITIS DE BERQUARIA LEONII, FILII HUBERTI, SUPER HEM.
Source Regest: Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 28, S. 107
 

ed.
Current repository
Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 28, S. 107

    Graphics: 
    x

    In nomine sancte et individue Trinitatis. Ego Philippus Dei gratia Flandrie ac Viromandie comes, tam presenti etati quam future posteritati. Claret quod omni- potens Deus idcirco servos suos in necessitates varias crebro patitur incidere, ut lui qui in potestatibus sublimioribus constituti sunt probentur, utrum Deum diligant, an non. Eapropter paci ecclesiarum intendere, Deoque servientium adversitatibus contraire, et honori meo competere recognosco, et saluti suffragari non diffido. Igitur notum sit vobis quod ad presidium pacemque ecclesie sancti Nicolai de Furnis, bercariam quam Leonius, filius Herberti, a me feodi jure, et ab ipso Leonio ecclesia iam dicta, censuali tenore possederat, ab ipso Leonio, coram multis hominum meo- rum, iam michi redditam, supradicte ecclesie liberam, et ab onmi exactione solutam, hereditarioque jure possidendam, pro mea meorumque salute largitus sum. Ut autem hec rata et inconvulsa imposterum permaneant, sigilli mei auctoritate muniri precepi. Facta sunt hec anno Domini m° c° lxx° vi°. Presentibus Eustachio camerario, Waltero de Locra, Lebberto preposito de Eversam, Gilleberto de Nivela, Radulfo castellano, Lambekino de Reninga. Presentibus etiam scabinis Furnensibus Everolfo videlicet, Lamberto Lusco, Gerardo de Reninga , Gerardo filio Rembaldi, Wilhelmo Albo, Heinrico filio Siburgis.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.