useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Van de Putte / Carton: Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis 1849 (Google data) 22
Signature: 22

The transcription and metadata of this charter are scanned by a OCR tool and thus may have low quality.

Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1146.
THEODERICI COMITIS DE XIIII MENSURIS TERRE ET XVI MENSURIS MORI CUM
Source Regest: Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 22, S. 103
 

ed.
Current repository
Chronicon et chartularium abbatiae Sancti Nicolai Furnensis, Nr. 22, S. 103

    Graphics: 
    x

    ALIIS BONIS.

    In nomine sancte et individue Trinitatis. Quamquam temporalium ad eterna condigna prorsus non sit comparatio, tamen quia munus quodcumque humilitatis, ac pietatis obtulerit devocio, eo fit in conspectu divine maiestatis acceptabile, quo de bone voluntatis radice, hoc invenitur processisse. Ego igitur Theodericus Dei gratia Flandrensium comes, quatuordecim mensuras terre nove, quas a me Agatha filia Odutfi , et Erembaldus Crumminc vir ejus, feodi jure tenuerant, coram optimatibus mois, et principibus, publice michi ab ipsis redditas, sedecim quoque mensuras de Moer, ecclesie Furnensi sancti Nicolai, pro remedio animarum, videlicet mei meorumque ab omni cuiuslibet exactione solutas ac liberas, perpetuoque jure possi- dendas, concessi, concessasque manu propria donavi, Balduinumque filium meum, una mecum dare feci ; preterea mensuram terre, et paulo plus ad orientem Furnensis opidi, quam pro alia terre mensura, et sex mensuras, adaustrumatrio sancti Nicolai, vicinas, quas pro aliis mensuris, quas habet atrium sancte Walburgis ab orientali et aquilonari parte conterminas, prefata ecclesia sancti Nicolai a preposito ecclesie sancte Walburgis et a saniore parte capituli eiusdem accepit, easdem manu mea, sicuti advocatum ecclesie decebat dare, prenominate ecclesie sancti Nicolai me sane dedisse, certum et indubitabile esse volo. Uti hec rata et inconvulsa per

    84

    maneant, placuit litteris annotari, et tam subscriptorum testimonio quam nostre auctoritatis sigillo confirmari. Sunt autem hii : Bernardus abbas Clarevallis, Robertus abbas de Dunis, Gunfridus abbas de Cleirmarasc, Arnoldus monachus de Maiorcha, Rogerus prepositus Brugensis et cancellarius, Ogerus notarius, Radulphus Brugensis castellanus, Anselmus Yprensis, Xpristianus de Gistela, Wilhelmus de Aldenburg, Gervasius de Prato, Idesbaldus de Fossa. Actum est hoc anno incarnationis Dominice, ■° c° xlvi°, Indictione ix.

     
    x
    There are no annotations available for this image!
    The annotation you selected is not linked to a markup element!
    Related to:
    Content:
    Additional Description:
    A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.