useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1135
Signature: 1135
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1135
II. Béla a soproni várjobbágyok s a bakonybéli apátságéi közt Zalamad miatt támadt perben intézkedik s egyúttal az apátság más birtokait is fölsorolja.  

orig.BÉLA 2 KIRÁLY
Current repository
PannH OSB

  • notes extra sigillum
    • 206808
Graphics: 
x
(Hamis) Bela Dei gratia Ungarie, [Dalm]atie, Chroatieque rex in perpetuum. Notum fieri volumus universis tam presentibus, quam futuris, quod, cum quandoque grandis altercatio fuisset inter iobagionis castri de Sup[run et] monasterium Sancti Mauricii de Bel pro terra illa, que vocatur Zalamad et in presencia nostra ex utraque parte lis fuisset proposita, capellanum nostrum, nomine Gregorium, ad ean[dem terram] destinavimus considerandam. Qua considerata, rei veritatem ab eodem novimus. Igitur precepimus eidem regia auctoritate, ut sicut veritas exigebat, terram eandem monaster[io Sancti Ma]uricii de Bel assignaret, quod ita factum est. Circumdatur autem terra illa palude, que vocatur Urtou, habens fenum et piscationes et pascua atque cetera necessa[ria ad hu]manum usum pertinencia sufficienter; terram autem arature habet ad unum aratrum et dimidium. In Noztup predio assignavit terram ad quatuor aratra; aratorum autem nomina su[nt hec]: Achna, Gouc, Reguta, Ruoz, Sarc, Surnuc, Feled, Nuasa. Et habet predium illud arbores fructiferas, silvam, fenum et cetera necessaria ad humanum usum per[tinencia] satis. In predio Thes assignavit terram ad unum aratrum; aratorum autem nomina sunt hec: Vulcan, Scemd, Baca; habet autem predium illud omnia necessaria ad hum[anum u]sum pertinencia mixtim cum villanis. In predio Goun assignavit terram ad unum aratrum; aratorum autem nomina sunt hec: Tapa, Rupa; habet autem illud predium om[nia ne]cessaria ad humanum usum pertinencia mixtim cum villanis. In predio Zelch assignavit terram ad duo aratra. Aratorum autem nomina sunt hec: Tius, Chomoz. Iobagionum nomina sunt hec: Prezne, Homa, Mortun. Habet autem illud predium necessaria ad humanum usum pertinencia mixtim cum villanis. In predio Vindurna assignavit terram ad tria aratra; aratorum autem nomina sunt hec: Bozteh, Zuete, Gurgute, Numale, Suete, Boroneg. Assignavit eciam quattuor vineas cum totidem vinitoribus, quorum nomina ista sunt: Zelemen, Nemusd, Tumpa, Chekez. Habet autem illud predium arbores fructiferas optimas per se et fenum; cetera autem necessaria ad humanum usum pertinencia mixtim habet cum villanis. In predio Kuiar, quod vulgo Hongun dicitur, iuxta lacum Balatyn, assigavit sex mansionum iobagiones, quorum nomina sunt hec: Egud, Sulc, Pua, Ysaac, Iacob, Hene. Isti debent equitare cum abbate vel fratribus cum armis et ministrare, sicut alii iobagio[nes min]istrant. Assignavit eciam ibidem octo homines condicionales, quorum nomina sunt hec: Michal, Cunes, Scemus, Bula, Buloc, Sele, Fele, Iuan. Isti debent singuli ministrare annuatim cenobio Sancti Mauricii de Bel cum uno bove trienni et tunella vini, idrias quinquaginta habente, centum albis panibus, quinque anseribus, decem gallinis et decem candelis, cum totidem denariis. Hoc obsequium tenentur facere singuli eorum annuatim pro animabus Oboneg comitis et fratris eius Kuiar, qui fuit curialis comes Sancti Stephani regis. Isti habent silvas per se separatas, que vocantur Sumlu et Basfaia, quam emit Oboneg, comes de Bas. Terram autem et cetera necessaria ad [hum]anum usum pertinencia et ad sua servicia complenda habent sufficientem, sed mixtim cum villanis. In Vertus assignavit duas vineas cum vinitoribus, quorum [nomina] sunt hec: Bene, Beneduc. Terram autem et cetera necessaria ad humanum usum perfinencia habent mixtim cum villanis. In Chepel assignavit tres vinitor[es cum totidem] vineis, quorum nomina sunt hec: Uca, Qucd, Mogd. Terram autem et cetera necessaria ad humanum usum pertinencia habet mixtim cum villanis. Et [ut etiam] cautela in hoc facto adhibeatur, nec veris falsa permisceantur vel res iuste peracta temporum longa successione ab humana subtrahatur me[moria, ideo per eu]ndem predictum Gregorium capellanum nostrum precepimus hoc factum testimonio litterarum commendari et presentem chartam sigilli nostri impressione mu[niri. Anno do]minice incarnationis millesimo centesimo tricesimo quinto, indictionibus XIII., epactis IV., concurrente I., regni nostri anno quinto. [1135] Existentibus [regni pri]matibus Feliciano Strigoniensi, Symone Colochense archiepiscopis, Nana Quinqueecclesiensi, Beztrio Agriensi, Petro Geuriensi, item Petro Vesprimiensi [episcopis]; (S)aul palatino et comite Bachasiensi, Bucan comite curiali et Bichoriensi, Lamberto comite Budrugiensi, Heidricco Supr[uniensi], Pausa Musvniensi et magistro tavarnicorum, Leuca comite Posoniensi et magistro dapiferorum. Datum per manus magistri Gotselmi.

Comment

Másolat 1501-1600 (a 206809 másolata)
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.