useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1213
Signature: 1213
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1213
II. András király Orez apát kérésére átírja és megerősíti Szent László oklevelét.  

orig.András II király
Current repository
PannH OSB

  • notes extra sigillum
    • 206841
Graphics: 
x
In nomine Sancte Trinitatis et Individue Unitatis. Andreas Dei gratia Hungarie, Chrohatie, Dalmatie, Rame, Servie, Galicie Lodomerieque rex in perpetuum. Quoniam ea, que karitatis geruntur officio apud eum, qui karitas est, non celat ingrata temporum oblivio, dignum est, ut ea, que a regibus gloriose memorie divine remunerationis intuitu collata ecclesiis esse cognoscuntur, tanto clementius regia auctoritate illesa permaneant, quanto orationes Deo iugiter servientium apud Regem regum omnium clementiorem aditum optinere pie confiduntur. Dilecti igitur ac fidelis nostri Orez abbatis de monte Sancti Martini in Pannonia favorabili petitioni benigne condescendentes, privilegium Beati Ladizlai regis gloriose memorie tanto clementiori affectu, ne inimice vetustatis succumberet silentio, vel aliqua calumpnia emergente deperiret, regia auctoritate dignum duximus corroborare et renovare, quanto superne vite ferventiori desiderio ab ipso beato rege collatum et confirmatum dicte ecclesie esse minime diffidimus et quanto evidentius orationibus ibidem Deo iugiter servientium in oportunitatibus nostris nos adiuvari feliciter cottidie sentimus. Unde quia Beatus rex Ladislaus illam ecclesiam speciali prerogativa dilectionis in omnibus amplexus est tante prerogative, quam ex longa antiquitate possidet, derogare minime in aliquo volentes, sed ut ius exigit, eundem locum, quem integro affectu specialiter diligimus, ampliare satagentes, sibi quicquid est in auctentico beati regis, ad recidendum quamlibet calumpniam inposterum perpetuo confirmamus. Tenor autem auctentici ipsius talis est:||
Quamvis homo omnia, que possidet, a Deo habeat, tamen id, quod habet, Deo prebere non dubitet ...||
Ut autem hec omnia, que in auctentico beati regis continentur expressa, illibata permaneant et inconvulsa predicte ecclesie, sigilli nostri karaktere presentem paginam iussimus insigniri. Datum per manus Thome prepositi et Ungarie cancellarii, anno ab incarnatione Domini M.CC.III.X. (!) [1213.] venerabili Iohanne Strigoniensi archiepiscopo, reverendo Bertoldo Colocensi archiepiscopo, Bachiensi et Bugdriensi comite existentibus, Calano Quinqueecclesiensem, Katapano Agriensem, Symone Waradiensem, Desiderio Cenadiensem, Willelmo Ultrasilvanam, Gothardo Zagrabiensem, Iacobo Vaciensem ecclesias feliciter gubernantibus; Jula bano et comite de Castro-Ferreo, Nicolao palatino et comite Scenadiensi et alio Nycolao woiada existentibus; Bancone Posoniensem, Andrea Supproniensem, Tiburtio Mussoniensem, Poth Keuuensem comitatus tenentibus, anno regni nostri nono.

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.