useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1234
Signature: 1234
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1234
A bakonybéli apátság és a győri várjobbágyok közt Kajárnál határigazítás.  

orig.Uros apát, pannonhalmi
Current repository
PannH OSB

  • notes extra sigillum
    • 206940
Graphics: 
x
In nomine Domini, amen. Universis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris, Uryas, Dei gratia abbas Sancti Martini de Monte Pannonie, et Gug et Baya, iudices perpetuitatum a domino Andrea rege constituti, salutem in vero salutari. Universitati vestre significamus, quod, cum nos essemus iudices perpetuitatum a domino Andrea rege constituti, Symon, comes Iauriensis, Iacobus, curialis comes eiusdem et Egidius, iobagiones castri Iaurinensis, citaveri(n)t coram nobis abbatem de Bel super quadam parte terre ville Sceez, asserentes eandem partem terre a meridie falsis metis posside(re). Nos autem iussu regio volentes causam terminare, indiximus domino abbati de Bel testes producere et privilegium ecclesie sue ostendere; produxit autem testes copiosos viros nobiles et ydoneos. Nos vero testibus diligenter examinatis ordine iuris, ut decet, nichil aliud audivimus, quam id, quod predictam partem terre a meridie iustis metis ecclesia de Bel sine alicuius contradictione possedisset. Inspeximus autem et privilegium diligenter et tenor privilegii autentici et veri easdem metas scribendo girabat; quas et testibus ydoneis veras esse comprobaveramus. Ad maiorem etiam cautelam ego U(rias), abbas Sancti Martini, ex consensu et consilio comitis Gug et Baya, comitis Arquibana cum viris honestis et nobilibus ivimus ad videndas metas terre prememorate; et giratis circumquaque metis secundum tenorem privilegii Sancti Ladizlai, vidimus metas multas antiquas et magnas, veras, et sine aliqua fraude.||
Mete vero eiusdem terre Cuyar secundum privilegium sic incipiunt: terminatur ab occidente ad caput voraginis, quod dicitur Churhufeu, et ibi sunt IIII cumuli; inde in ascensu montis III; inde in latere montis III; inde ad caput arbustarum Bolugd IIII cumuli; hinc ad agrum Lusua IIII cumuli; inde versus occidentem in ascensu montis IIII cumuli; inde ad caput quercus IIII cumuli; inde venitur ad meridiem et iuxta viam publicam IIII cumuli, inde iterum ad meridiem itur per viam ad caput Hasag et ibi IIII cumuli; inde vadit per viam ad meridiem et sunt IIII cumuli; inde ad Feusceuleu, et ibi sunt IIII cumuli; inde ascendit ad monticulum et ibi IIII cumuli; item primum eundo in eodem monte III cumuli; item in eodem monte IIII cumuli; item ad agrum Poth, hoc est in summitate montis, sunt multi et magni cumuli; inde in descensu montis eius IIII cumuli; inde vadit per agros in descensu adhuc eiusdem montis IIII cumuli; inde cadit ad paludes, et ibi sunt cumuli magni; inde vadit per paludes, et ibi sunt IIII cumuli; inde ad caput paludis, et ibi sunt cumuli magni ex [utraque pa]rte; postea vadit ad occidentem, et ibi sunt cumuli magni; item ad occidentem per agros et in agris sunt IIII cumuli antiqui et magni; inde vadit per agros ad viam publicam, et per viam publicam ad Fyzeg, et ibi sunt cumuli magni et antiqui ex utraque parte aque; inde vadit iterum ad occidentem, et ibi sunt quinque cumuli; inde ultra per campos et agros cadit ad vias publicas, et per vias vadit ad aruch; inde per aruch et per viam publicam vadit ad septemtrionem; super eundem autem aruch plurimi sunt cumuli in longitudinem maximi et antiqui, a quibus itur ad rus Bissenorum, quod vulgo dicitur Beseneuthorlou; inde per plurimas metas in diversis locis positas antiquas et magnas cadit in presignatum locum scilicet ad caput voraginis.||
Ut autem talis ventilatio inter abbatem de Bel ex una parte et Simonem, comitem Iauriensem, Iacobum et Egidium et ceteros iobagiones eiusdem castri ex altera coram nobis iusto fine terminata, ne processu temporum queat in irritum devenire, litteras presentes contulimus abbati de Bel, ne de cetero comes Iauriensis et iobagiones castri eiusdem pro predicta parte Sceez possint trahere in causam, que coram nobis ordine iudiciario terminata est ordine suprascripto, et sigillo domini Urie abbatis Sancti Martini de Monte Pannonie, et nostris communita. Anno dominice Incarnacionis millesimo CC° XXX° III°. [1233.] Datum per manus Pangracii, sacerdotis monachi Sancti Martini de Monte Pannonie.

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.