useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1262
Signature: 1262
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1262
IV. Béla a pannonhalmi monostornak Szigligetért más birtokokat ad cserébe.  

orig.Béla IV király
Current repository
PannH OSB

  • notes extra sigillum
    • 207077
Graphics: 
x
(B)ela, Dei gratia Hungarie, Dalmatie, Croatie, Rame, Servie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque rex, omnibus, tam presentibus, quam futuris presentes litteras inspecturis salutem in omnium salvatore. Ad universorum notitiam volumus pervenire, quod, cum insulam, que fuit Kaliano iuxta Balatinum simul cum monte in eadem existente, apto pro munitione facienda, ipso Kaliano sine liberorum solatio decedente monasterio Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie sub eisdem metis et terminis, quibus idem Kalianus tenuerat, contulissemus et venerabilis vir Favus abbas dicti monasterii dilectus et fidelis noster utilitati monasterii invigilans in predicto monte castrum bonum et utile cum magna summa pecunie construxisset, tandem postmodum placuit nobis predicto abbati et conventui, ut ipsam insulam et castrum ad nos reciperemus, pro concambio, sicque ad nos recipientes de voluntate abbatis et conventus predictorum ipsi monasterio Sancti Martini in commutationem eiusdem villam et terram nostram de Bok, existentem in comitatu Zaladiensi, sub eadem libertate et debito, sicut hospites in eadem existentes nobis tenebantur, videlicet quod nec in furto, nec in decimis, nec in monetis, nec super aliis quibuslibet causis coram iudice parrochiali, nisi coram nobis vel coram villico suo astare teneantur duximus conferendam adiicientes, quod ultra id iidem populi de Bok etiam ea gaudeant ad plenum libertate, qua universi populi monasterii Sancti Martini ex concessione regum, prout in privilegiis ipsius monasterii plenius continetur, gratulantur. Ad hec populos congregandos ad terram Alma et Debrete, quas ex novo ipsi monasterio Sancti Martini in commutationem castri contulimus, eadem similiter per omnia volumus gaudere libertate, qua gratulantur alii populi eiusdem monasterii ut superius est expressum. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem presentes dedimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus magistri Farkasii electi ecclesie Albensis aule nostre vicecancellarii, dilecti et fidelis nostri, anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo secundo, regni autem nostri anno vigesimo octavo. [1262.]

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.