useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1262
Signature: 1262
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1262
xx  

orig.Béla IV király
Current repository
PannH OSB

  • notes extra sigillum
    • 207076
Graphics: 
x
...||
In nomine Sancte Trinitatis et Individue Unitatis. B(ulchu) Dei gratia prepositus et capitulum ecclesie Geuriensis universis presentem paginam inspecturis salutem in Eo, qui salvat in se sperantes. Quoniam omnis humana actio labente temporis circulo effugit et adnichilatur, sagacitas virorum prudentum solet eas per litteras eternare. Noscant igitur tam presentes quam posteri, quod Jacinctus pristaldus regis, filius Cornolt de villa Dagu ad nos veniens nobis viva voce asserendo demonstravit, quod cum ante curialem comitem Salomonem lis esset orta inter abbatem Sancti Martini ex una parte et iobagiones Musunensis castri ex altera pro terra ville Nulos et eius hominibus, abbate proponente, quod dominus rex terram illam cum hominibus ecclesie sue in recompensationem predii, quod Knesa vocatur, dedisset, predictis autem iobagionibus contradicentibus, quod nec homines illos, nec terram eorum rex conferre potuisset, cum filii iobagionum Sancti Stephani regis sint, comes supradictus iobagiones Musunienses ad sacramentum possuit, ut septem ex eis in festo Sancti Nicolai [dec. 6.] in ecclesia nostra pro libertate predictorum hominum sacramentum prestarent; in quo videlicet termino, cum monachus abbatis et curialis comes suus simul cum pristaldo predicto ad recipiendum sacramentum in nostra presentia se presentassent, duo tantum ex iobagionibus Musuniensibus affuerunt, qui minime sacramentum eis prebuerunt dicentes tam ex parte sua quam ex parte sociorum suorum malo zelo contra abbatem pro supra memoratis hominibus fecisse questionem. Et sic eo ordine predicta terra cum populo ecclesie Sancti Martini perpetuo remansit possidenda. Nomina vero hominum de predicta villa scilicet Nulos hec sunt: Cege, Vilmod, Cekeu, Prugoy cum fratre suo, Ceke, Forcos cum fratre suo, Petur cum fratre suo, Buus cum fratre suo, Mech cum fratre suo, Cumur cum fratre suo, Och, Ereu. Ut autem in posterum memoriter teneri possit, litteras super hoc sigilli nostri impressione munitas dari fecimus. Anno ab incarnatione Domini Mo CCo XXo IIo. [1222.]||
...

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.