useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1262
Signature: 1262
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1262
IV. Béla a pannonhalmi egyháznak Szigligetért más birtokokat ad cserébe.  

orig.Béla IV király
Current repository
PannH OSB

  • notes extra sigillum
    • 207073
Graphics: 
x
(B)ela, Dei gratia Hungarie, Dalmatie, Croatie, Rame, Servie, Gallicie, Lodomerie, Cumanieque rex, omnibus, tam presentibus, quam futuris presentes litteras inspecturis salutem in omnium salvatore. Ad universorum notitiam volumus pervenire, quod, cum insulam, que fuit Kaliano iuxta Balatinum simul cum monte in eadem existente, apto pro munitione facienda, ipso Kaliano sine liberorum solatio decedente ecclesie Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie sub eisdem metis et terminis, quibus idem Kalianus tenuerat, contulissemus et venerabilis vir Favus, abbas dicte ecclesie, dilectus et fidelis noster utilitati ecclesie invigilans in predicto monte castrum bonum et utile cum magna summa pecunie construxisset, tandem postmodum placuit nobis predicto abbati et conventui, ut ipsam insulam et castrum ad nos reciperemus, pro concambio, sicque ad nos recipientes de voluntate abbatis et conventus predictorum ipsi ecclesie Sancti Martini in commutationem eiusdem villam et terram nostram de Bok, existentem in comitatu Zaladiensi, sub eadem libertate et debito, sicut hospites in eadem existentes nobis tenebantur, prout in ipsorum privilegio series libertatis ipsorum plenius declaratur ac per easdem metas, prout iidem hospites ipsum tenuerunt, item terram Debreta nuncupatam, castri Nitriensis, inter Vag et Dudwag existentem in metis, quibus castrum tenuit, item terram Alma, castri Symigiensis, sitam iuxta terram eiusdem ecclesie Sancti Martini de villa Sancti Ladizlai, similiter in eisdem metis et terminis, quibus castrum tenuit et possedit, perpetuo duximus conferendas. In cuius rei memoriam et perpetuam firmitatem presentes dedimus litteras dupplicis sigilli nostri munimine roboratas. Datum per manus magistri Farkasii, electi Albensis, aule nostre vicecancellarii, dilecti et fidelis nostri, anno Domini millesimo ducentesimo sexagesimo secundo, regni autem nostri anno vigesimo octavo. [1262.]

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.