useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1263 X 27
Signature: 1263 X 27
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
27. Oktober 1263
xx  

orig.Béla IV király
Current repository
PannH OSB

  • notes extra sigillum
    • 207082
Graphics: 
x
...||
In nomine Domini. Generationi, que ventura est, sicut et illi, que nunc superest, notum sit, quia ego Scines destituta spe sobolis hereditarie videns multos violenter vel quoquo modo succedere in hereditates aliorum et usurpare sibi, quod nullus acquisivit naturalium parentum, excogitavi sic ordinare patrimonium, quod ad me pertinet hereditario iure, ut talem possim heredem habere, qui me post hanc vitam participem faciat hereditatis eterne. Inito itaque salubri consilio cum marito meo domino Henrico fratre domni David abbatis, conveni propinquos et amicos meos, huius regni primates, quibus aperiens commune consilium rogavi, ut suggererent domino nostro regi Geyse, quatinus ipsius permissione et licentia predium nomine Chutus cum omnibus pertinentiis voverem et traderem ecclesie Sancti Martini supra montem Pannonie. Mox illi acquiescentes nostris petitionibus et bonum desiderium approbantes regem aggressi inclinaverunt, voluntatem nostram aperuerunt et fieri debere, quod petivimus, supplicantes impetraverunt.||
Accepta igitur regali licentia predium supradictum cum agris, cum pascuis, cum silvis, cum pratis, cum omnibus, que sunt in eo nostre ditionis, secundum metam antiquitus undique congestam Beato Martino donavimus, ut post mortem nostram absque omni perturbatione sit sub ipsius ecclesie abbatis providentia et procuratione. Sunt autem hec, que ad ipsum predium pertinent: tria aratra cum V mansionibus XV hominum, C oves, XXX porci cum subulco, equatia XXIIII equorum et equarum cum mansione trium hominum, V vinee cum V mansionibus in villa, que dicitur Radi. Debitum vero servitii, quo alii homines ecclesie occupantur, ab his nostris hominibus prorsus exclusimus, videlicet ut nec vinum ducant ad monasterium, nec farinam ad prebendam fratrum, nec aliquid cogantur laborare, nisi quod ad agriculturam vel ad colendas vineas predicti predii pertinet. In suscipiendis etiam aut dimittendis liberis hospitibus, qui volunt terram inhabitare et colere, domnus abbas huius loci habeat potestatem, qui tamen proficisci debent ad exercitum et regis expeditionem, sicut fecerunt nobis viventibus. Preterea quosdam, qui nobis fideliter servierunt, manumittimus et tali libertate donamus, ut post obitum nostrum ubicunque vel cuicunque voluerint, liberaliter serviant V... Kissodi, Forcas, Iohannes, Thidrich ... Mendus, Helena. Hec omnia testimonio multorum regni obtimatum, episcoporum et comitum aliorumque nobilium ... quorum nomina subscripta sunt, sic ordinata et regalis impressione sigilli sic confirmata, sic roborata sunt, ut nullus iniustus heredipeta sive iustitie inimicus audeat machinari ad hec infringenda. Quod si quis obstinate mentis nec Deo nec sancte ecclesie reverentiam exhibens molitus fuerit fraude vel violentia horum aliquid sibi vendicare, maxime vero de illis loquor, qui propinquitate mihi coniuncti fuerunt in seculo, siquis inquam hoc irritum facere voluerit, iudicium Dei sine misericordia veniat super illum, nisi resipuerit, hic et in evum. Anno dominice incarnationis MCXLVI. regnante glorioso Geisa rege secundo scripta, recitata et confirmata sunt hec presentibus nobillimis regni testibus, quorum hec sunt nomina: Macharius archiepiscopus, Iohannes Quinquecclesiensis episcopus, Zacheus Geuriensis episcopus, Belus comes palatinus et ban, Iohannes comes, Acus comes, Dionisius comes, Iulianus comes, Alexander, Heidricus comes, Deda, Anto, Petrus magister ducis Ladizlai; de centurionibus vicinis Ceh, Henricus, Cherbela.||
...

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.