useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1330 VI 30
Signature: 1330 VI 30
no graphic available
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
30. Juni 1330
A győri káptalan jelenti, hogy a bakonybéli kolostor hiteshely, autenticus pecsétje van.  

orig.győri káptalan
Current repository
PannH OSB

  • notes extra sigillum
    • 207138
x
Excellentissimo domino suo, domino Karolo, Dei gratia illustri regi Hungarie, capitulum Iauriensis ecclesie orationum suffragia devotarum. Litteras excellentie vestre reverentia omnimoda, qua tenemur, recepimus hunc tenorem continentes:||
Karolus, Dei gratia rex Hungarie, fidelibus suis capitulo ecclesie Iauriensis salutem et gratiam. Fidelitati vestre precipiendo mandamus, quatenus vestrum detis hominem pro testimonio fide dignum, coram quo Emericus de Pech, homo noster sciat et inquirat super eo omnimodam veritatem, si conventus de Beel habuerit sigillum, cuius vigore conprovinciales sui uti possent in causis eorum prosequendis, quemadmodum litteris aliorum conventuum; et prout veritas vobis de hac constiterit, nobis fideliter rescribatis. Datum in Vissegrad, die dominico proximo post festum Ascensionis Domini, anno eiusdem millesimo CCC°XXX°. [1330. máj. 20.]||
Nos igitur vestre excellentie mandatis in omnibus parere cupientes, ut tenemur, cum predicto Emerico de Pech, homine vestro, nostrum misimus homixrem, videlicet Paulum, sacerdotem chori nostri, pro testimonio fide dignum. Qui demum ad nos reversi concorditur nobis affirmarunt, quod a nobilibus comitatus Vesprimiensis et Iauriensis, videlicet magistro Iohanne filio Pwk, item Zunkur, Nicolao et Petro filiis comitis Hectoris de Dalka, item Matheo, filio Lamperti de genere Papa, item Ladizlao filio Salamonis de Takach, item Iohanne filio Arnoldi de Koach, item Andrea. de Ganna, item Iohanne et Dominico filiis Laurentii, item Dominico filio Karachiny et Iwanka de Tewel, item Anthonio et Iohanne de Saul, item Petheu, Clementino et Deseu de Bedege, item magistro Iohanne castellano de Wgod, item Andrea, Iohanne et Beke de Sancto Iohanne, item Iohanne filio Dyonisii de Vduorsuk, item Nicolao de Beed, item Iohanne filio Lourandi de Zerk, item Paulo dicto Feyr et Gogano, Aniano ac Pese de Gerencher et aliis quam plurimis nobilibus et ignobilibus talem in premissis certo certocius scivissent veritatem, quod dictum monasterium Beati Mauricii de Bel fuerit locus conventualis a multis temporibus retroactis, utens sigillo proprio ad modum et statum conventuum aliorum. Datum tertio die post festum Beati regis Ladizlai, anno supernis annotato. [1330. jún. 30.]||
[Hátulján]: Excellentissimo domino suo, domino Karolo, Dei gratia illustri regi Hungarie, pro monasterio et conventu Beati Mauricii de Beel, super facto inquisitionis ratione sigilli eiusdem loci.

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.