useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1350 II 01
Signature: 1350 II 01
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
1. Februar 1350
Miklós nádor az esztergomi káptalan 1339. évi átiratában kiadja Szent István királynak a zalavári apátság számára 1029-ben kiadott szabadságlevelét.  

orig.Miklós nádor
Current repository
PannH OSB

  • notes extra sigillum
    • 207200
Graphics: 
x
Nos Nicolaus regni Hungarie palatinus et iudex Comanorum memorie commendantes tenore presentium significamus, quibus expedit, universis, quod religiosus vir frater Nicolaus abbas monasterii Sancti Adriani de insula Zaladiensi ad nostram accedendo presentiam exhibuit nobis litteras privilegiales capituli ecclesie Strigoniensis tenorem et formam litterarum privilegialium Sanctissimi Stephani regis transsumptive in se continentes, petens nos precum cum instantia, ut quia ipse dictas litteras privilegiales propter insidias et inimicitias quorundam emulorum suorum et eiusdem monasterii secum, quo sibi placeret, in locis necessariis in specie deferre non auderet, ideo nos totam formam earundem litterarum privilegialium de verbo ad verbum transscribi transscriptumque earundem nostris litteris privilegialibus inseri nostroque sigillo communiri facere dignaremur. Quarum tenor talis est:||
Nos capitulum ecclesie Strigoniensis significamus tenore presentium, quibus expedit, universis, quod religiosus vir frater Iohannes abbas monasterii Sancti Adriani de insula Zaladiensi ad nostram personaliter accedens presentiam cum protestatione nobis retulit in hunc modum, quod licet quedam privilegia sanctorum regum super donationibus et libertatibus dicti monasterii Beati Zaladiensis haberet data et concessa, tamen propter inimicitias et insidias inimicorum seu emulorum eiusdem monasterii, a quibus iura ipsius monasterii ordine iuris rehabere vellet, quos etiam in causam iam attraxisset, ipsa privilegia secum ferre in specie, quo vellet, non auderet: mox quoddam privilegium Sanctissimi Stephani regis coram nobis exhibuit, quo viso et eius continentiis perlectis idem abbas nobis humiliter supplicavit, ut tenorem eiusdem de verbo ad verbum ad cautelam premissam rescribi faciendo in formam nostri privilegii redigere dignaremur. Cuius tenor talis est:||
In nomine Domini Dei sumpmi. Stephanus superna providente clemencia Hungarorum rex. Quia ex officio nobis incumbenti tenemur invigilare, ne iura libertates et decimationes ecclesiarum et monasteriorum regni nostri nobis a sancta sede apostolica conmissarum et precipue ecclesie Beati Adriani martiris preciosi de insula Zaladiensi per nos ob specialem devotionem fundate per ministros earundem dispergantur, una cum prelatis et baronibus regni nostri ad petitionem religiosi viri fratris Petri, primi abbatis eiusdem ecclesie anno Domini Mo vicesimo quarto, in crastino festi Assumptionis Beate Virginis, cum essemus Alba, inito consilio diligenti cum matura deliberacione duximus discernendum, quod nullus abbatum aut conventus dicte ecclesie decimas, possessiones aut condicionarios manumittere et ab eorum condicionibus liberos reddere absque regia licentia et consensu speciali alienare seu distrahere habeat facultatem. Si quid vero contrarium per quemlibet abbatem aut conventum processu temporis actum vel factum fuerit, eorundem facta vel acta et etiam instrumenta litteralia, si que per quempiam confecta fuerint, super eo in futurum volumus, ut frivola sint et omni stabilitate caritura. Sacerdotes vero capellarum Beati Georgii et Sancti Laurentii de Pacha et de Rokolyan cum ceteris sacerdotibus ad ipsum monasterium spectantibus congregationi ipsius abbatis propter verbum Dei et bonum obedientie ad preceptum ipsius, quotiens visum fuerit, tenenatur interesse. Et quia id ipsum monasterium amplectimur dilectione speciali, etiam libertates et exemptiones eidem ecclesie concessimus infrascriptas in secula statuendo, videlicet ut nullus preter personam regiam vel eum, quem elegerit abbas, populos ipsius monasterii, presumpmat iudicare, sed a iudicio et potestate iurisdictione omnium iudicum et universorum comitum parrochionalium seu viceiudicum et curialium comitum regalium et etiam a gravaminibus, que per collectores tam victualium, quam denariorum seu quarumlibet aliarum exaccionum tam in presenti, quam in futuro, camere et fisco regali exigendorum, que eisdem possint inponi, penitus sint exempti. Volumus eciam, ut cum necessitas poposcerit contra inoportunitates iura vel possessiones inpugnantium seu occupantium, et ne per hoc laus divina intercipiatur propter occupationes talium, ut casui tali obvietur, regia maiestas quotiens locus aut tempus se obtulerit, dicte ecclesie teneatur in pugili de sua benignitate providere et ipsum pugilem per omnium expedire. Insuper etiam, ne ipsis fratribus vel ad eosdem pertinentibus pro alimentorum et aliarum rerum necessitatibus ad victum vel amictum pertinentibus remotius querendi vel emendi incumbat necessitas, dedimus eisdem fora in die Lune in villa Barand et in die Veneris in villa Zalauar, ad que fora quilibet liber sit veniendi et recedendi nullo penitus gravamine obstante vel tributo. Et in omnibus possessionibus ipsius ecclesie contra fures et malefactores officialis eorundem singulis singulas penas condignas iudicandi, exercendi et infligendi secundum demerita eorundem habeat plenarie potestatem. Contulimus etiam prefato monasterio pisscinas simul cum insulis aque Balatini una cum silvis adiacentibus, villis ipsius ecclesie Zalauar et Burull nuncupatis, cum duodecim piscatoribus in portu eiusdem aque commorantibus, pro mensa fratrum. Addidimus etiam piscinam Plyske cum villis ac prediis, videlicet Bornuk, Magnum Bok, Merenya, Yelesnek, Apathy, Harasty, Odornuk, Vchekvta, Boblunka, Strigar, Akarpataka cum terris et silvis adiacentibus, Egurwolg, Rokolyan, Odornuk, Bozuk, redditus fori Chan prope fluvium Zala, Razna cum viginti quatuor condicionariis, Apathy penes Rednek, Budun, Bach, Zeuleus prope aquam Balatin, Bulchew cum piscinis suis in fluvio Drawa, et predium Zenth Adrianmartyr vocatum circa Tyzziam cum capturis piscium ac utilitatibus universis. Et ex omnibus et de omnibus de terra nascentibus plenam decimam de predictis possessionibus. Et sicut id ipsum monasterium devotionis affectu sequestratim propter religionis disciplinam devote servandam et ab ipsis fratribus in eodem conversantibus devotius tenendam et custodiendam in insula ad hoc apta locavimus et fundavimus: ita ab omnibus inquietudinibus ac molestiis volumus id ipsum esse semotum quietum et exemptum. Si quis autem potens infringere voluerit vel presumpserit donationes, libertates, exemptiones et decimationes eidem monasterio per nos traditas et concessas, ante Deum, iudicem vivorum et mortuorum in die iudicii se contendere nobiscum sciat, componatque centum libras auri purissimi, medium camere nostre ac medium prefato monasterio suisque rectoribus, malediccionisque perpetue vinculo eternaliter feriatur. Et ut verius credatur hanc paginam perpetuis futuris temporibus duraturam propriis manibus ob reverentiam Beati Adriani sigilli nostri autentici munimine corrigie appensione roboravimus consignando.||
Nos igitur attendentes petitionem dicti abbatis iustam et modestam in hac parte, tenorem eiusdem privilegii de verbo ad verbum rescribi fecimus et nostro sigillo consignari. In cuius rei testimonium presentes concessimu litteras pendentis sigilli nostri munimine roboratas. Datum in crastino festi Undecim milium virginum, anno Domini Mo CCCmo XXXmo nono. [1339. okt. 22.]||
Nos igitur iustis et legittimis petitionibus ipsius fratris Nicolai abbatis monasterii Zaladiensis annuentes premissas litteras capituli ecclesie Strigoniensis, litteras ipsius Sanctissimi Stephani regis in se continentes, de verbo ad verbum rescribi et nostro sigillo consignari ac in formam nostri privilegii redigi fecimus propter cautelam prenotatam. Datum Bude in vigilia Purificationis Beate Virginis, anno Domini Mo CCCmo quinquagesimo. [1350. febr. 1.]

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.