useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1358 II 22
Signature: 1358 II 22
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
22. Februar 1358
Erősen foltos!  

orig.Lajos I király
Current repository
PannH OSB

  • notes extra sigillum
    • 207415
Graphics: 
x
Nos Ludovicus Dei gracia rex Hungarie ...||
Excellentissimo principi domini Lodovico, Dei gratia inclito regi Hungarie, domino eorum, capitulum Wesprimiensis ecclesie orationes in Domino debitas et devotas. Litteris vestre excellentie generalibus pro religioso viro domino Syffrido, abbate monasterii Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie et eius conventu ad citationes, inquisitiones, prohibitiones et possessionum propriarum apud manus eorundem habitarum reambulationes, metarumque earundem renovationes, necnon ad omnia alia, que iuxta regni vestri consuetudinem talibus in processibus fieri consueverunt, facienda a festo Asscensionis Domini proxime nunc preterito [1357. máj. 18.] incipiens usque ad eiusdem termini revolutionem annualem gratiose datis et indultis omni, quo decuit, receptis honore, una cum Petro, filio Iwanka, de Kysech, homine vestre excellentie, cuius nomen in eisdem litteris annualibus inter alios habebatur expressum, discretum virum magistrum Sebastianum, cantorem, socium et concanonicum nostrum, ad quedam inferius expressa destinavimus fideliter prosequendo pro testimonio fide dignum. Qui demum ad nos reversi nobis concorditer retulerunt, qui ipsi feria quarta proxima post festum Beate Margarethe virginis et martiris proxime nunc transactum [1357. júl. 19.] ad faciem cuiusdam possessionis predicti monasterii Sancti Martini Semyensuka vocate, in comitatu Iauriensi existentis, in cuius dominio pleno abbas et conventus eiusdem monasterii semper pacifice permansissent, vicinis et conmetaneis eiusdem possessionis legittime convocatis accessissent et ipsis presentibus eandem possessionem Semyensuka hoc ordine duobus possessionibus Macho et Peer vocatis, episcopali dignitati Iauriensis ecclesie pertinentibus reambulassent signis metarum circa antiquas metas, prout inferius declaratur, distinendo, quod primo a parte occidentali a tribus metis angularibus, quarum duo possessionibus Septer et Machow pertinerent, tertia vero meta, circa quam novam erexissent, prope quoddam fossatum intra vineas predicte possessioni Semyensuka pertinente, directe egrediendo venissent versus orientem et ante villam Machow predictam ad partem meridiei unam metam terream erexissent cursualem, cuius erectio pro faciendo dispositionem (!) necessaria fuisset; inde similiter ad orientem quendam puteum in dextra parte in ipsa possessione Semyensuka habitum transseundo venissent ad duas metas antiquas prope quandam viam a parte aquilonari habitas, ubi tertiam metam erexissent; ab hinc declinando ad meridiem ad metam antiquam venientes novam ibidem erexissent; inde per unam magnam viam versus vineas euntem ad tres antiquas metas similiter ad eandem partem meridionalem accessissent, circa quas a parte dextra occidentali metam erexissent, ab inde per eandem plagam venissent ad duas metas antiquas in fine cuiusdam vinee existentes, per quarum unam a parte occidentali predicta possessio Semyensuka, per alteram a parte orientali eadem possessio Machow distingeretur, circa quam pro monasterio Sancti Martini antedicto metam terream elevassent; inde ad tres metas antiquas versus orientem habitas divertissent, circa quas quartam metam erexissent; ab hinc in quodam fossato tendendo in partem orientalem circa veteres metas usque finem ipsius fossati metas fecissent in duobus locis eandem terram Semyensuka a parte dextra a terra Macho, a parte sinistra aquilonari sequestrantes; inde flectendo aliquantulum ad meridiem, aliquantulum vero ad orientalem partem, iuxta antiquas metas erexissent novas metas in tribus locis prefatam possessionem Semyensuka a parte dextra occidentali et meridiei, ab altera possessione episcopali Peer vocata a parte sinistra aquilonis et orientis distingentes; deinde per eandem partem quoddam pratum et fossatum Zeekwlge vocatum transseundo circa quandam antiquam metam novam erexissent; inde reflectendo directe ad orientem venissent ad antiquam metam, iuxta quam a parte occidentali novam metam fecissent; inde versus meridiem ad proiectum unius sagitte venissent ad quasdam metas antiquas angulares, per quas a parte dextra occidentali eadem possessio Semyensuka a possessione Peer et Nyulas separaretur, ubi novam metam etiam erexissent iuxta quandam graminosam viam, que a villa Duum veniens inter ipsas duas possessiones versus villam Sancti Emerici procederetur et sic eadem possessio Semyensuka a predictis possessionibus, Macho et Peer vocatis, episcopalibus predictarum metarum distinctionibus nullo de pertinentibus ad dominum episcopum Iauriensem contradictore existente separaretur et segregata haberetur; ulterius vero eis in renovationibus metarum procedere necessarium non fuisset eo, quod ex parte ipsius possessionis Nyulas signa antiquarum metarum sufficientia essent pro distinctione et separatione eidem possessioni Semyensuka distinctiva. Datum feria secunda proxima post festum Beate Marie Magdalene, anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo septimo. [1357. júl. 24.]||
Nos igitur ...

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.