useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1358 XII 09
Signature: 1358 XII 09
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
9. Dezember 1358
Széchi Miklós országbíró az esküvel visszaszerzett, Bársonyoshoz tartozó Hosszúteleket Szigfrid pannonhalmi apátnak megítéli.  

orig.Szécsi Miklós országbíró
Current repository
PannH OSB

  • notes extra sigillum
    • 207252
Graphics: 
x
Nos comes Nicolaus de Zeech, iudex curie serenissimi principis domini Ludovici, Dei gratia incliti regis Hungarie, comitatusque de Turuch tenens honorem, memorie commendantes significamus tenore presentium, quibus expedit, universis, quod nobilis domina, Clara vocata, filia Stephani, filii Kathl, pro se personaliter et pro Iohanne ac Andrea, filiis eiusdem Stephani fratribus suis, cum procuratoriis litteris capituli ecclesie Iauriensis iuxta continentiam priorum litterarum nostrarum in octavis festi Epiphaniarum Domini proxime preteritis [1358. jan. 13.] ad nostram accedendo presentiam (contra) religiosum virum dominum Seffridum, abbatem ecclesie Sancti Martini de Sacro Monte Panonie, quasdam litteras predicti capituli ecclesie Iauriensis regie excellentie rescriptas anno tunc proxime elapso sub die dicti diei ante festum Omnium Sanctorum confectas et emanatas, tenorem litterarum regalium eidem capitulo Iauriensi directarum in se continentes, formam possessionarie reambulationis, statutionis et contradictorie inhibitionis ac citationis exprimentes, asserens actionem et propositionem suam et dictorum fratrum suorum explicari in eisdem, nostro iudiciario examini presentarat, in quibus conperieramus haberi manifeste, quod eadem domina Clara, filia Stephani filii Kathl, in sua, item Iohannis et Andree, filiorum eiusdem Stephani, fratrum scilicet suorum carnalium, personis predicto domino nostro regi et domine regine, genetrici sue karissime, dixisset, quod quedam terra Hwzyutelek vocata, inter villas Barsunyus et Katl vocatas, in comitatu Wesprimiensi, existens, predicti Stephani, patris eorum fuisset hereditaria, que [predict]is fratribus suis iure hereditarie successionis attineret, ipsaque in eadem quartam puellarem habere [debe]ret regni consuetudine exixente, que terre particula tunc erga manus alienas occupative haberentur, quam recaptivare et sibi ipsi statui facere vellet, si contradictio cuiuspiam eis non obviaret. Cumque predictus dominus noster rex fidelibus suis, predicto capitulo Iauriensi, firmiter precipiendo mandasset, quatenus ipsorum mitterent hominem pro testimonis fide dignum, quo presente Nicolaus filius Bedech, homo sue regie maiestatis ad faciem predicte terre vicinis et conmetaneis eiusdem universis legitime convocatis et presentibus accedendo reciperet ipsam nomine iuris filiorum et filie ipsius Stephani, filii Katl predictorum, recaptivatamque statueret ipsis Iohanni et Andree filiis et domina Clare, filie ipsius Stephani, eo iure, quo ad ipsos dinossceretur pertinere perpetuo possidendam, si non fieret contradictum; contradictores autem, si qui fierent, citaret eosdem contra ipsos filios et filiam dicti Stephani in suam regiam presentiam ad terminum conpetentem rationem sue contradictionis reddituros; et post hec seriem ipsius statutionis vel diem et locum citationis ac nomina citatorum seu contradictorum, terminumque assignatum sue regie maiestati fideliter rescriberet capitulum Iauriense prenotatum.||
Ipsum igitur capitulum regie excellentie taliter rescripsisset, quod ipsi edicto sue maiestatis parendo, ut tenerentur, cum dicto Nicolao, filio Bedech, homine supremitatis sue, ad premissa exequenda hominem ipsorum, scilicet Mychaelem sacerdotem chori ipsorum pro testimonio fide dignum transmisissent, qui demum ad ipsum capitulum reversi eidem capitulo Iauriensi conformiter retulissent, quod ipsi dominica die proxima ante festum Omnium Sanctorum tunc proxime preteritum [1357. okt. 29.] ad faciem dicte possessionis Huzyuteluk vocate accessissent vicinis et commetaneis eiusdem legitime convocatis et presentibus eandem nomine filiorum et filie ipsius Stephani, filii Katl, prenominatorum recaptivassent; recaptivatamque ipsis Iohanni et Andree ac domine Clare, filiis et filie eiusdem Stephani, statuissent nullo inibi contradictore existente, sed facta statutione in festo Onmium Sanctorum prenotato frater Andreas, abbas de Demenk, capellanus domini Siffridi abbatis Sancti Martini de Sacro Monte Panonie, vice et verbo eiusdem statutioni dicte possessionis predictis filiis et filie Stephani facte coram eodem capitulo Iauriensi contradixisset, quem quidem dominum abbatem contra predictos filios et filiam Stephani in presentia ipsius capituli ad presentiam regie celsitudinis ratione contradictionis citavissent die prohibitionis prenotato, octavas festi Beati Martini confessoris proxime tunc venturas [1357. nov. 18.] pro termino partibus coram sua regia maiestate conparendi assignato.||
Cuius contradictionis rationem ipsa domina in sua et predictorum fratrum suorum personis scire voluerat a domino abbate prenotato. Quo audito frater Iohannes sacerdos pro ipso domino Seffrido abbate cum procuratoriis litteris eiusdem exurgendo allegavit eo modo, quod predicta terra Huzyutelek vocata, quam prenominata domina et fratres sui premisso modo ipsis statui facere voluissent, semper et ab antiquo, cuius memoria hominum non extaret, ad dictam possessionem ipsius ecclesie Sancti Martini Barsunyus vocatam pertinuisset et ex eo in persona ipsius domini abbatis fecissent prohibitionem supradictam. In quorum contrarium predicta domina ipsam terram Huzyutelek vocatam inter predictas villas Barsunyus et Katl vocatas existentem predicti Stephani, filii Katl, patris sui hereditariam fuisse ac per eundem patrem suum pro una marca parvorum denariorum quondam cuidam predecessori ipsius domini Seffridi abbatis pignori obligatam extitisse et nunquam ad ipsam possessionem Barsunyus pertinuisse, sed pro se eandem terram Huzyutelek vocatam ab aliorum possessionariis iuribus certis et veris metarum distinctionibus fore et adiacere contrariose affirmarat.||
Unde nos volentes de contrariis et altercatoriis partium obiectionibus conmuni inquisitione mediante meram et onmimodam indagare veritatem, amicis nostris capitulo ecclesie Wesprimiensi litteratorie scribendo eorum amicitiam requisieramus diligenter, quatenus ipsorum mitterent homines pro utrisque partibus pro testimoniis fide dignos, quibus presentibus Nicolaus, filius Sebastiani de Kysrauazd aut Farkasius de Gugh sive Laurentius, filius Iohannis, de Nema, seu Paulus, filius Stephani de Eztar aut Iacobus, filius Cosme pro parte predicte domine Clare, Iohannis et Andree fratrum suorum actorum, item Petrus, filius Iwani, de Kysech vel Kopus de Nema aut Mychael, filius Pauli de Mendzenth pro parte predicti domini abbatis in causam attracti, aliis absentibus homines regii in quindenis festi Passce Domini proxime tunc venturis [1358. ápr. 15.] ad faciem prefate terre Huzyuteluk vocate, inter predictas villas Barsunyus et Katl vocatas existentis, vicinis et conmetaneis suis legitime convocatis et partibus vel eorum legitimis procuratoribus presentibus accedendo ab eisdem vicinis et conmetaneis ac ab aliis conprovincialibus nobilibus ibidem existentibus de eo, utrum predicta terra Huzvuteluk vocata inter easdem villas Barsunyus et Katl vocatas adiacens predicti Stephani de Katl hereditaria fuerit et per eundem Stephanum, patrem videlicet eiusdem domine ac Iohannis et Andree predictorum pro una marca parvorum denariorum quondam cuidam predecessori memorati domini Siffridi abbatis pignori obligata extiterit, nunquamque ad predictam possessionem Barsunyus pertinuerit, sed per se metatim distincta existeret vel semper ad prenotatam possessionem Barsunyus iam dicte ecclesie Sancti Martini ab eo tempore, cuius memoria hominum non constaret, pertineret et pertinere deberet, simul semel et invicem procedendo, Deum habendo pre oculis, favore, amore, amicitia vel odio cuiuslibet partis partis procul abiecti, scierent (!), inquirerent et investigarent plenam et omni modam veritatem et post hec seriem ipsius conmunis inquisitionis cum propriis et possessorum illorum, a quibus scieretur (!), nominibus ad octavas festi Beati Georgii martiris [1358. máj. 1.] similiter tunc proxime affiituras regie fideliter rescriberet maiestati capitulum Wesprimiensi prenotatum.||
Tandem ipsis octavis festi Beati Georgii advenientibus nobilis domina pro se personaliter et pro predictis fratribus suis cum procuratoriis litteris capituli ecclesie Iauriensis ab una, item Martinus de Nylka pro predicto domino abbate cum procuratoriis litteris eiusdem parte ab altera ad nostram accedens presentiam litteras predicti capituli Wesprimiensis super premissis regie escellentie rescriptas nobis presentavit, in quibus inter cetera conperieramus haberi manifeste, quod, cum ipsum capitulum Wesprimiense iuxta continentiam predictarum litterarum nostrarum una cum Laurentio, filio Iohannis de Nema pro parte eiusdem domine et dictorum fratrum suorum magistrum Andream una cum Mychaele, filio Pauli de Mendzenth pro parte dicti domini abbatis, hominibus regiis, magistros Petrum socios et concanonicus ipsorum pro testimoniis ad premissam inquisitionem faciendam transmisissent; tandem iidem ad ipsum reversi eidem capitulo concorditer retulissent, quod ipsi in quindendis festi Passce Domini tunc preteriti [1358. ápr. 15.] ad faciem prefate terre Huzyutelek vocate inter villas Barsunyus et Katl vocatas existentis vicinis et conmetaneis suis legitime convocatis, ut debuissent, dictisque partibus personaliter ibi adherentibus accessissent et ab eisdem et aliis conprovincialibus hominibus nobilibus simul et invicem concorditer inquirentes huiusmodi scire potuissent veritatem, quod quidam homines, a quibus fuisset per eosdem inquisitum, quorum nomina inferius exprimuntur, asseruissent, quod ipsa terre Huzyuteleky inter dictas villas Barsunyus et Katl predictas adiacens predicti Stephani de Katl, patris videlicet dicte domine et fratrum suorum predictorum, extitisset hereditaria et per eundem Stephanum pro una marca parvorum denariorum tunc currentium pignori obligata predecessori predicti domini abbatis extitisset et nunquam ad predictam possessionem Barsunyus ad scitum eorundem pertinuisset; quidam autem alii, quorum similiter nomina inferius essent inserta, dixissent oppositum, videlicet quod ipsa terra nunquam eiusdem Stephani fuisset, sed semper a tempore, cuius hominum memoria non extaret, ad predictam possessionem Barsunyus pertinuisset et pertineret et deberet pertinere; et cum metatim eandam terram distingere iuxta mandatum nostrum Voluissent, iidem Iohannes et Andreas quamplures metas a parte possessionis reginalis ostenciissent, quas ipse dominus abbas prefate possessionis ecclesie sue Sancti Martini fore asseruisset dicens, quod ipse mete eandem possessionem Barsunyus, in qua dicta terra Huzyutelek includeretur, a possessione reginali distingerent et separarent pro suo iure et ecclesie sue prenotate et dum ulterius prope possessionem eiusdem domine et dictorum fratrum suorum Katl processissent, ibique metas alias ab eisdem Iohanne et Andrea, ut ostendant, petivissent, per quas ipsa possessio eorum distingeretur a Barsunyus prenotata tres metas ibidem circulariter adiacentes ostendissent, quas dictus dominus abbas dixisset inter eandem terram Huzzuteluk in ipsa possessione Barsunyus inclusam et possessionem Katl dicte domine et fratrum suorum distingentes, ipsis tamen Iohanne et Andrea negantibus; cumque eosdem Andream et Iohannem homines regii presentibus eisdem testimoniis ipsorum habuissent requisitos, pro quorum iure ipse tres mete deberent distingere, respondissent, quod pro divisione inter homines generationes eorundem prius facta distingerent dicte mete[et] posite extitissent; quo peracto ad partem accessissent aquilonis et ad unam metam pervenissent, quam idem dominis abbas inter eandem possessionem Barsunyus et terram Huziuteluk in eadem inclusam ex una parte et Katl possessionem sepedictam dixissent (!) distingentem ipsis Iohanne et Andrea negantibus et inter homines generationis ipsorum positam et erectam; abhinc per eandem partem aquilonis per bonum spacium terre procedendo ad duas metas similiter pervenissent, quas dominus abbas pro distinctionibus modo premisso positas, ipsi vero Iohannes et Andreas inter homines sue generationis, quo ut supra, positas asseruissent; demum ad partem occidentalem prope eandem possessionem Barsunyus procedendo alias metas ab eisdem Iohanne et Andrea pro ipsorum iure distingentes similiter sibi ostendi petivissent, qui nullam metam vel loca metarum ostendere potuissent dicentes fore disiectas per araturas metas eorundem.||
Nomina autem hominum pro parte dicte domine et fratrum suorum attestantium sunt hec: videlicet Brictius nobilis de Nema, Iohannes de eadem, Thomas, Dominicus, Nicolaus, Franciscus nobilis de eadem Nema, item Petrus nobilis de Gugh, Dyonisius nobilis de Hoztar, item quinque iobagiones Petri de Katl, item Nicolaus nobilis de Tarkan, item tres iobagiones domini regis de Tap, Nicolaus nobilis de Mendzenth, item Stephanus, Gregorius et Thomas de Cytuand, Ladislaus nobilis de Haamas, Paulus nobilis de Hoztaar, Micolaus de eadem Huztar ignobiles, Iohannes nobilis de Gych, Abraham nobilis de eadem Gych, Iohannes de Tap, Stephanus villicus de Rede, Iacobus nobilis de Gemero, Nicolaus nobilis de Rouazd, Benedictus nobilis de Katl, Mychael nobilis de Hece, Paulus nobilis de Katl, Iohannes nobilis de Dynnye, Iohannes de Katl de generatione dicte domine et fratrum suorum, Cosmas et Nicolaus de Acul ignobiles, Paulus, filius Gogan, nobilis de Gerencller, Stephanus nobilis de Peturd, Symon nobilis de Gerencher, Mychael de eadem, Symon, famulus Petri Rufi, alter Simon, famulus Stephani de Cytuand. Item nomina pro parte dicti domini abbatis hominum attestantium essent hec videlicet: quatuordecim homines de Villa Vrs, iobagiones magistri Alberti, Petrus, filius Martini, nobilis de Huztar, Nicolaus litteratus nobilis de eodem Huztar, Nicolaus, filius Bedech et Nicolaus filius Mathye, nobilis de Huztar, Petrus dictus Kuke, nobilis de Rede, Alexius filius Pousa et Nicolaus filius Iohannis filii Pousa, nobiles de Gugh, Iohannes, filius Gregorii de Sarkan, item quatuor iobagiones prepositi de Alba in Tarch conmorantes, Benedictus, filius Luce, nobilis de Fenyeufeu, Petrus ignobilis de Beuny, Halap et Andreas nobiles de Alap, Georgius nobilis de eadem Alap, Mychael de Bothz-an, Stephanus filius Petri nobilis de Olup, Thomas filius Andree de ...(!), Iohannes, filius Nicolai et alter Iohannes, filius Martini nobiles de Ech, item Iohannes filius Dominici, nobilis de eadem Ech, item Andreas, filius Iohannis, nobilis de Guyh, Iohannes, filius Andree, nobilis de Zenthyuan, Nicolaus, filius Bertoldi, nobilis de Gugh, Lorandus, filius Nane nobilis de Nema, Deseu de eadem Nema, item Nicolaus, filius Saul, nobilis de Nema, Ladislaus, filius Benedicti nobilis de Gymulth, Nicolaus, filius Andree, nobilis de Nema, Laurentius de Nema, Briccius, filius Ladislai, nobilis de Paultelek, Dominicus de Kysech, Petrus, filius Gogan, nobilis de Gerenche, Stephanus dictus Nemeth de Paznan, Nicolaus litteratus nobilis de Berkus, Petrus, filius Ambrosii, nobilis de Saar, Petrus alter, filius Stephani, nobilis de Mezkenve, Iohannes, filius Petri, nobilis de Kauazd, Lukas nobilis de eadem, Mychael de Berkus, ignobiles, Paulus, nobilis de Wztar, Thomas, nobilis de Kysech, Vilermus nobilis de Gymulth, Thomas et Mychael, officiales magistri Thome, filii comitis de Bakon, item Laurentius de Nema, Andreas, filius Cosme de Ech, Iohannes, filius Pauli, uobilis de Tamasy, Iohannes, filius Pauli de ..., Paulus, filius Pauli, de Laak, Petrus, filius Stephani, nobilis de Ludan et Iohannes, filius Stephani, de Nylka.||
Quarum quidem litterarum factis exhibitionibus per partium earundem procuratores, quia in premissa communi inquisitione quam plures et potiores nobiles vicini et conmetanei pro parte predicti domini abbatis attestati fuisse ex serie predictarum litterarum capituli ecclesie Wesprimiensis reperiebantur et ex eo nobis prelatis ac baronibus regni in tribunali iudiciario nobiscum assedentibus super dicta terra litigiosa, quia ipsi domino abbati iuramentum iuxta regni approbatam consuetudinem adiudicari debere videbatur, ideo cum eisdem prelatis, baronibus ac nobilibus regni deliberantes conmiseramus, quod antedictus dominus abbas in quindenis festi Nativitatis Beati Iohannis Baptiste tunc venturis [1358. júl. 3.] ad faciem predicte particule terre Huzyutelek vocate inter predictas possessiones Barsunyus et Katl nominatas existentis universis vicinis et commetaneis eiusdem terre litigiose ibi convocatis accedendo et ibidem in facie eiusdem terre litigiose in uno loco conparendo tertio se nobilibus, presentibus Georgio de (Kuke?)haza sive Iacobo, filio Iohannis de Katl aut Laurentio, filio Iohannis, de Nema sive Nicolao, filio Thome, de Kartha pro parte dictorum domine et fratrum suorum actorum, item Mychaele, filio Pauli, de Mendzenth vel Petro, filio Iwanha de Kysech aut Wilermo de Gymolth pro parte predicti domini abbatis, in causam attracti, aliis absentibus hominibus regiis et ipsius capituli ecclesie Iauriensis testimoniis, quod per ipsum capitulum dictum serie aliarum litterarum nostrarum transmitti postulaveramus, sicut et aliis viris de conprovincia ipsius particule terre, qui in premissa conmuni inquisitione pro partibus presentes fuissent, antedictus quidem dominus abbas in vestibus sui ordinis, ceteri duo coniuratores resolutis cingulis, discalceatis pedibus et terram super capita ipsorum levando et generaliter dicendo, prout moris est iuxta regni consuetudinem iurare super terram super eo, quod dicta terra litigiosa Huzuteluk vocata inter dictas terras Barsunyus et Katl vocatas existens semper ad dictam possessionem ecclesie Sancti Martini Barsunyus vocatam a tempore, cuius memoria hominum non extaret, pertinuerit et nunc pertinere deberet, nunquamque predicte domine et suis fratribus Katl hereditaria fuerit, iuramentum prestare deberent; qui si prestarent et prestare possent, tunc eandem particulam terre litigiosam ipsi domino abbati ad dictam possessionem suam Barsunyus vocatam, si vero idem dominus abbas iurare non posset vel non iuraret, tunc predictam particulam terre litigiosam Huzytelek vocatam eidem domine et fratribus suis ad dictam possessionem ipsorum Katl appellatam predicti homines regii statuerent et relinquerent eo iure, quo ipsis dinosceretur pertinere, perpetuo possidendam, tenendam et habendam. Et quia ipsa iuramentalis depositio premissa omnia in se continebat, ideo volueramus, ut testimonium predicti capituli ad audiendum ipsum iuramentum pro parte dicti domini abbatis deportatum, seriemque eiusdem iuramenti paulatim et seriatim Deum habendo pre oculis ab ipso domino abbate et eius coniuratoribus recipere teneretur ac post hec ipsius iuramentalis depositionis ac possessionarie statutionis seriem, prout fieret expediens, ad octavas festi Beati Iacobi apostoli tunc venturas partes et testimonium dicti capituli Iauriensis nobis reportare tenerentur.||
Cumque discussio reportate seriei ipsius iuramentalis depositionis ab ipsis octavis festi Beati Iacobi apostoli [1358. aug. 1.] iuxta continentiam litterarum nostrarum de partium voluntate ad presentes octavas festi Beati Martini confessoris [1358. nov. 18.] prorogata estitisset, tandem ipsis octavis festi Beati Martini confessoris advenientibus prenotata nobilis domina, Clara vcocata, pro se personaliter et pro eisdem Iohanne et Andrea fratribus suis cum procuratoriis litteris comitis capelle regie et ipsius capituli Iauriensis ab una ac magister Stephanus litteratus, notarius predicti conventus Sancti Martini pro prescripto domino Seffrido abbate cum procuratoriis litteris eorundem parte ab altera ad nostram accedentes presentiam litteras sepedicti capituli Iauriensis memoriales nobis presentarunt, in quibus inter cetera conperiebamus contineri manifeste, quod ipsum capitulum Iauriense receptis litteris nostris iuxta earum continentiam una cum Iacobo, filio Iohannis, de Katl pro parte domine Clare, filie Stephani, filii Katl et fratrum suorum actorum, item cum Mychaele, filio Pauli, de Mendzenth pro parte religiosi viri domini Seffridi, abbatis ecclesie Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie, in causam attracti, Iohannem clericum ordinis dyaconatus ac dominum Nicolaum presbiterum cum hominibus regiis homines ipsorum pro testimoniis fide dignos in termino infrascripto duxissent denominandos; qui propterea ad ipsum capitulum reversi concorditer retulissent, quod ipsi in quindenis festi Nativitatis Sancti Iohannis Baptiste proxime transactis [1358. júl. 10.] ad faciem particule terre litigiose Huzyutelek vocate inter possessiones in litteris nostris adiudicatoriis contentas Barsunyus et Katl nominatas existentis universis vicinis et conmetaneis eiusdem legitime inibi convocatis et ibidem in facie dicte particule terre litigiose in uno loco conparendo predictus dominus abbas ecclesie Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie tertio se nobilibus, et quibus unus scilicet Nicolaus de Oztar de conmetaneis ipsius particule terre et alter Andreas de Alapy, qui in conmuni inquisitione super eadem particula terre pro parte dicti domini abbatis fuissent attestati interesse debuissent et interfuissent, in vestibus sui ordinis, ceteri duo sui coniuratores resolutis cingulis, discalceatis predibus et terram super capita ipsorum levando, prout moris est iuxta regni consuetudinem iurare super terram, super eo, quod particula terre litiogiosa Huzyutelek vocata inter dictas duas possessiones Barsunyus et Katl nuncupatas existens semper ad dictam possessionem ecclesie Sancti Martini Barsunyus appellatam a tempore, cuius non extaret memoria hominum, pertinuisset et nunc pertineret et nunquam dicte domine Clare et fratribus suis, filiis Stephani, hereditarie pertinuisset, iuramentum suum rite et rationabiliter deposuisset, factaque iuramentali depositione eandem particulam terre Huzyutelek litigiosam ipsi domino abbati et ecclesie sue ad dictam possessionem suam Barsunyus vocatam statuissent et reliquissent perpetuo possidendam, tenendam et habendam.||
Verum, quia predictum dominum Seffridum abbatem tertio se nobilibus in facie eiusdem particule terre litigiose Huzyuteluk vocate inter possessiones Barsunyus et Katl nuncupatas existentis vicinis et conmetaneis eiusdem presentibus in uno loco conparendo modo premisso iuxta adiudicationis nostre formam iuramentum deposuisse, ipsamque particulam terre litigiosam facta ipsa iuramentali depositione per predictos regios et pretacti capituli Iauriensis homines in predictis quindenis festi Nativitatis Beati Iohannis Baptiste [1358. júl. 10.] eidem domino Seffrido abbati et sue ecclesie perpetuo statutam extitisse ex serie preexhibitarum litterarum annotati capituli ecclesie Iauriensis manifeste reperiebamus, ideo una cum prelatis, baronibus et nobilibus regni in adiudicatione ipsius cause nobiscum assedentibus sepedictam particulam terre litigiosam prenotato domino Seffrido abbati et ecclesie sue prescripte eo iure, quo sibi dinosscitur pertinere adiudicavimus et comnisimus perpetuo possidendam, tenendam pariter et habendam salvo iure alieno. In cuius rei memoriam, firmitatemque perpetuam presentes litteras nostras privilegiales pendentis et autentici sigilli nostri munimine roboratas eiuximus concedendas. Datum in Wisegrad, vigesimo secundo die octavarum festi Beati Martini confessoris predictarum, anno Domini M° CCC° quinquagesimo octavo. [1358. dec. 9.]

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.