useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1358 X 25
Signature: 1358 X 25
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
25. Oktober 1358
Konth Miklós nádor a pannonhalmi apát s a mindszenti, gugi, némei nemesek közt a szentmártoni hegyjog miatt folyó perben az apátság javára ítéletet hoz.  

orig.Kont Miklós nádor
Current repository
PannH OSB

  • notes extra sigillum
    • 207250
Graphics: 
x
(N)os Nicolaus Konth, regni Hungarie palatinus et iudex Comanorum, memorie conmendantes tenore presentium significamus, quibus expedit, universis, quod Laurentius, filius Iohannis de Nema et Farkasius, filius Dyonisii de Gwgh pro se personaliter, pro Nicolao autem filio Iohannis de Mendzenth prefatus Laurentius cum procuratoriis litteris capituli ecclesie Iauriensis iuxta continentiam priorum litterarum nostrarum in octavis Beati Mychaelis in anno proxime transacto preteritis [1357. okt. 6.] in figura nostri iudicii conparentes contra dominum Seffridum, abbatem ecclesie Sancti Martini de Sacro Monte Panonie, quasdam litteras evocatorias capituli Iauriensis predicti, quarto die ferie quarte proxime post dominicam Letare tunc preteritam [1357. márc. 25.] emanatas de regio litteratorio edicto nobis rescriptionales, tenoresque litterarum regalium ipso capitulo Iauriensi directarum de verbo ad verbum in se continentes, asserentes actionem et propositionem ipsorum adversus dictum dominum abbatem litteris contineri in eisdem, nobis presentarat, continentes inter cetera, quod Nicolaus, filius Iohannis de Mendzenth, Laurentius filius Iohannis de Nema et Farkasius, filius Dyonisii de Gwgh, ad suam regiam et domine nostre regine, genitricis sue karissime et baronum suorum accedentes presentiam, contra religiosum virum fratrem Seffridum, abbatem monasterii Sancti Martini de Sacro Monte Panonie, conquesti extitissent in hunc modum, quod in privilegio dicti conventus monasterii Sancti Martini in anno Domini millesimo trecentesimo vigesimo quarto [1324.] emanato continetur, quod accedens ad presentiam fratris Nicolai condam abbatis et conventus dicti monasterii comes Nane et Iohannes, filius comitis Petri, pro se et pro universis de Nema, item Alexander, fllius Mark, Iohannes, filius Petri, similiter pro se et pro omnibus de villa Omnium Sanctorum et proposuissent eidem abbati et conventui Sancti Martini eorum libertatem pro excolendis eorum vineis, quod nullum exactionis gravamen vel muneris sive alterius debiti, tempore cum vinee excoluntur, castellanis Sancti Martini vel ecclesie eorum dare tenerentur, sicut castellani alii, postquam per infideles ipsis castrum traditum fuissent, solebant accipere minus iuste et violenter, ipsi vero abbas et conventus cognosscentes sic esse rei veritatem, antedictos populos, videlicet in Nema, in villa Omnium Sanctorum divites et pauperes existentes et in eorum terminis vineas habentes in perpetuum ab huiusmodi gravamine reddidissent et asseruissent liberos et exemptos et secundum antiquitus (!) ius ipsorum libertatis haberent omnem facultatem, hoc adiecto: secundum consuetudinem regni et provincie ipsius decimas de omnibus vineis ipsorum ad ecclesiam eorum pertinentes semper in singulis annis plene et ex integro dare tenerentur et a die emanationis dicti privilegii vineas ipsorum et iobagionum eorundem in terra dicti monasterii sitas in dicta libertate conservassent et solummodo iustas decimas persolvissent de eisdem; sed, postquam predictus Seffridus abbas dictam abbatiam adeptus fuisset, ipse de qualibet tunella vini ipsorum singulos duodecim denarios exigi fecisset et tunc illo anno tempore putationis earundem vinearum ipsorum de qualibet vinea sedecim denarios recepisset contra formam privilegii prenotati, super quo dictus dominus rex eidem capitulo Iauriensi regio litteratorio edicto iniunxisset, ut eorum mitterent hominem pro testimonio fide dignum, quo presente homo suus regius, in presentibus infradeclarandus, prefatum Seffridum abbatem contra prefatos Nicolaum, filium Iohannis et Farkasium, filium Dyonisii ad presentiam nostram ad octavas festi Beati Georgii martiris tunc venturas [1357. máj. 1.] rationem super premissis redditurum evocaret, comitteretque eidem Seffrido abbati, ut medio tempore prefatos nobiles super premissis non deberet inpedire; et abhinc diem et locum ipsius evocationis, nomen evocati cum termino assignato nobis fideliter rescriberet capitulum prenotatum; ipsum itaque capitulum regio edicto obedire cupientes, una cum Andrea de Alap, homine suo regio, ad premissam evocationem faciendam hominem ipsorum, scilicet dominum Nicolaum, chori ipsorum presbiterum, pro testimonio fide dignum transmisissent; qui tandem ad eos reversi concorditer retulissent, quod ipsi feria quarta proxima post predictam dominicam Letare tunc preteritam [1357. márc. 22.] predictum dominum Seffridum, abbatem ecclesie Sancti Martini, contra Nicolaum, filium Iohannis, Laurentium, filium Iohannis et Farkasium, filium Dyonisii ad nostram presentiam rationem super omnibus premissis redditurum ad dictas octavas festi Beati Georgii martiris evocassent, conmittendo eidem domino abbati, ut medio tempore prefatos nobiles non deberet inpedire. Quibus exhibitis prefati Farkasius et Laurentius in sua personaliter et dicti Nicolai, filii Iohannis, personis, idem Laurentius premissa procuratoria auctoritate super premissis iuxta prescriptarum litterarum regalium continentias in premissis litteris evocatoriis capituli Iauriensis expressarum per dictum dominum Seffridum abbatem rationem iuridice petierant assignari coram nobis.||
Quibus perceptis Martinus de Nylka, pro dicto domino Seffrido abbate, domino suo, cum procuratoriis litteris eiusdem in nostram exsurgendo presentiam responderat ex adverso, quod predictus dominus Seffridus abbas, dominus suus, super dictos nobiles nichil superflue recepisset, sed ea quemadmodum super alios extraneos homines recepisset et non superflue super nobiles antedictos et super hoc instrumenta, quibus mediantibus super dictos alios homines conprovinciales premissa scilicet sua iura recipere deberet, dictus dominus abbas haberet in termino ulteriori per nos sibi dando exhibenda. Unde nos conmiseramus iudicantes, quod predictus dominus abbas dicta sua instrumenta contra predictos Nicolaum, Laurentium et Farkasium in octavis festi Epiphanie Domini tunc venturis [1358. jan. 13.] exhibere teneretur coram nobis, quibus visis iudicium et iustitiam facere valeremus inter partes in premissis, ut dictaret ordo iuris.||
A quibus quidem octavis festi Beati Mychaelis archangeli [1358. okt. 6.] ipsa instrumentalis exhibitio diversis prorogationum cautelis ad presentes octavas festi Beati Mychaelis archangeli extiterat protelata. Tandem ipsis octavis occurrentibus predictus Martinus de Nylka pro ipso domino Seffrido abbate cum procuratoriis litteris eiusdem ad nostram veniendo presentiam presente dicto Farkasio filio Dyonisii de Gwgh personaliter coram nobis astante, predictis aliis duobus nobilibus, scilicet Laurentio de Nema et Nicolao de Mindzenth, pro nunc absentibus, premissis exhibere assumptis instrumentis, contra eundem Farkasium quasdam litteras privilegiales magnifici viri comitis Nicolai de Zeech, iudicis curie regie, comitatusque de Turuch tenentis honorem, hic in Wissegrad vigesimo die quindenarum festi Beati Mychaelis archangeli in anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesima sexto [1356. nov. 1.] confectas, diffinitivam sententiam eiusdem explicantes nobis presentavit sua serie inter cetera declarantes, quod magister Albertus, specialis notarius domine nostre regine, personaliter iuxta continentiam priorum litterarum prorogatoriarum eiusdem comitis Nicolai in quindenis festi Beati Mychaelis archangeli tunc preteritis [1356. okt. 13.] ad ipsius Nicolai veniendo presentiam contra religiosum vinum dominum Seffridum abbatem ecclesie Sancti Martini de Sacro Monte Panonie in figura sui iudicii proposuisset eo modo, quod ipse dominus abbas de singulis tunellis vini sui et iobagionum suorum de Wrs in territorio montis Sancti Martini de Sacro Monte Panonie germinati tempore vindemie triginta sex denarios, tempore autem putationis vinearum de vineis ipsorum quibuslibet singulos sedecim denarios vel munera tantumdem valentia reciperet et exigi faceret, cum tamen ipse et dicti iobagiones tempore vindemie de qualibet tunella vini duodecim denarios ac iustas decimas solvere tenerentur, unde huius rationem, quod predictus dominus abbas tempore vindemie ipsos triginta sex denarios, tempore autem putationis de vineis suis et iobagionum suorum predictorum sedecim denarios recipere et exigere valeat scire vellet ab eodem; quibus auditis et perceptis magister Stephanus litteratus pro eodem domino abbate cum procuratoriis litteris eiusdem exsurgendo allegasset eo modo, quod predecessores ipsius domini Seffridi abbatis, abbates eiusdem monasterii Sancti Martini, ab eo tempore, quo in territorio montis Sancti Martini vinee plantate fuissent, de singulis tunellis vini omnium hominum extraneorum ibidem vineas habentium in territorio eiusdem montis germinati et procreati tempore vindemie triginta sex denarios, tempore vero putationis vinearum sedecim denarios consuetudinario modo pro iure montano ac iustas decimas semper exegissent et ipse eodem modo ipsos denarios, sicut ipsi predecessores recepissent et exegissent, exigeret et reciperet ac super facto exactionis predictorum denariorum quondam capitulum ecclesie Iauriensis et hospites regales de Iaurino materiam questionis contra religiosum virum dominum Willermum, abbatem dicti monasterii, predecessorem eiusdem domini Seffridi abbatis, in presentia magnifici viri comitis Thome, condam iudicis curie regie, movissent, que causa inter partes diutius ventilata per eundem comitem Thomam sententionaliter fine debito terminata extitisset et super hoc litteras eiusdem comitis Thome haberet efticaces, quas in instanti posset exhibere; et ibidem quasdam litteras privilegiales memorati comitis Thome diffinitivam sententiam eiusdem explicantes, sedecimo die octavarum festi Epiphanye Domini anno eiusdem millesimo trecentesimo quinquagesimo quarto [1354. jan. 28.] confectas eidem comiti Nicolao presentasset, in quarum tenore inter cetera conperisset haberi manifeste, quod, cum predictum capitulum ecclesie Iauriensis et cives regales de Iaurino predictum dominum Willermum abbatem in regiam presentiam contra se legitime in causam attraxissent, tandem in figura iudiciaria manifici (!) viri prefati comitis Thome, tunc iudicis curie regie bone memorie, in octavis festi Beati Martini confessoris tunc proxime preteritis per legitimos eorum procuratores contra prefatum dominum Willermum abbatem eo modo proposuissent, quod idem dominus abbas contra libertatem eorum, mediantibus litteris plurimorum regum Hungarie illustrium eis gratiose concessam de singulis tunellis vini in vineis in territorio montis Sancti Martini de Sacro Monte Panonie plantatis et existentibus germinati seu procreati ab ipsis et iobagionibus ipsorum tempore vindemie triginta sex denarios et duodecim denarios pro muneribus vel munera tot denarios valentia, tempore vero putationis earum vinearum de qualibet vinea viginti quatuor denarios et sex pro muneribus vel munera totidem denarios valentia, tempore autem ligonizationis a quolibet ligonizatore singulos denarios exegisset et exigi ac recipi faceret, cum tamen non plures, nisi iustas decimas more consueto et duodecim denarios de quibuslibet vineis ipsorum sibi dare et solvere tenerentur; prefatusque magister Stephanus litteratus, legitimus procurator ipsius domini Willermi abbatis eundem dominum abbatem et suos predecessores ab eo tempore, quo vinee in territorio ipsius montis Sancti Martini plantate fuissent, de qualibet tunella vini in eisdem vineis germinati tempore vindemie triginta sex denarios, temporeque putationis ipsarum vinearum sedecim denarios pro muneribus vel dona tantumdem valentia exegisse et recipere ac sub hac conditione vineas universas homines in territorio ipsius montis Sancti Martini fecisse et plantasse et facere ac plantare atque conservare in contrarium allegassent, predictique procuratores ipsius capituli et civium de Iaurino predictorum super premissis eorum vineis et libertatibus atque acquisitionibus nulla litteralia instrumenta, nisi duas litteras inquisitionales capitulorum Wesprimiensis et Posoniensis ecclesiarum tunc de novo emanatas ad conprobationem ipsius cause insufficientes exhibere potuissent, ipsamque causam iuramento ipsius domini Wyllermi abbatis finaliter decidendam submisissent, ipse itaque dominus Vyllermus abbas, predecessor ipsius domini Seffridi abbatis, iuxta adiudicativam sententiam memorati comitis Thome, iudicis curie regie, in ipsis suis litteris adiudicatoriis declaratam super eo, quod ipse et sui predecessores a tempore plantationis vinearum in territorio montis Sancti Martini de qualibet tunella vini in eisdem vineis germinati atque procreati tempore vindemie triginta sex denarios, tempore vero putationis earundem vinearum sedecim denarios vel munera tantum valentia exegissent et sub hac conditione vineas universi homines in territorio ipsius montis fecissent et plantassent ac plantarent, in predicto suo monasterio indutus suis vestibus ornativis, infulatusque, baculum suum pastorale in manu sua tenendo ad conscientiosum suum statum iurasset, aliique duo nobiles pro condepositoribus sui iuramenti in dictis litteris nominatim deputati per eadem verba ibidem super altare sacramenta prestitissent, ob hoc prelibatus comes Thomas hiis peractis eo modo conmisisset, ut ipse dominus Willermus abbas et suo successores de qualibet tunella vini in vineis in territorio ipsius montis Sancti Martini germinati seu procreati tempore vindemie triginta sex denarios, tempore vero putationis earundem vinearum sedecim denarios pro muneribus vel munera tantumdem valentia, prout prius exegissent, sic exigeret et recipere valeret;||
demumque annotatus comes Nicolaus de Zeech iuxta formam iudiciariam deliberationis ipsius comitis Thome ex causis premissis prelibatos triginta sex denarios tempore vindemie de qualibet tunella vini in territorio montis Sancti Martini germinati et procreati, temporeque putationis de qualibet vineis singulos sedecim denarios vel munera tantum valentia pro iure montano, prout antea, sic per ipsum dominum Seffridum abbatem et suos successores semper in futurum modo simili sua iudiciaria auctoritate mediante exigere et recipere posse decrevisset.||
Quibus exhibitis et earum tenoribus perceptis, cum nos annotatum Farkasium, filium Dyonisii, procuratore dicti domini abbatis antedicto requirente in eo, utrum super dicta libertate, qua in hac parte prefulgeret, prout dicte regali excellentie conquesti extitissent nobiles antedicti, aliqua instrumenta nunc vel in futurum posset exhibere vel ne, iuridice requisitum habuissemus, idem Farkasius nulla se habere instrumenta in premissis allegando simplici verbo apud ipsum abbatem super premissa libertate nobilium predictorum dicta instrumenta, in quibus dicti nobiles se ab omni exactione tributi vel muneris vinearum exemptos fore retulissent, existere indicavit et ipsa instrumenta per procuratorem dicti abbatis exhiberi postulando. Ipse autem procurator dicti domini abbatis ad conprobationem premissorum non alias, sed dictas litteras privilegiales ipsius comitis Nicolai de Zeech, iudicis curie regie, exhibendo iuxta earundem continentiam super premissis dicto domino abbati et suo monasterio iudicium et iustitiam per nos postulavit inpertiri equitate suadente.||
Verum, quia pretactus dominus Villermus abbas, predecessor ipsius domini Seffridi abbatis iuxta iudiciariam formam dicti comitis Thome, hoc, quod ipse et sui predecessores a tempore plantationis vinearum in territorio montis Sancti Martini de qualibet tunella vini in eisdem vineis germinati atque procreati tempore vindemie triginta sex denarios, tempore vero putationis vinearum earundem sedecim denarios vel munera tantum valentia exegissent et ipse recepisset ac sub hac conditione vineas universi homines in territorio ipsius montis fecissent et plantessent ac plantarent, in iam dicto suo monasterio modo premisso ad suum conscientiosum statum dixisse, aliique duo nobiles predicti per eadem verba ibidem super altare sacramenta prestitisse, prelibatusque comes Thomas hiis peractis eo modo conmisisse, ut ipse dominus Willermus abbas et sui successores ac tandem per annotatum comitem Nicolaum ex causis premissis similiter sua iudiciaria auctoritate mediante eo modo conmissum extitisse ex premissarum litterarum privilegialium tenore adinveniebantur, ut prelibatus dominus Seffridus abbas et sui successores de qualibet tunella vini in vineis in territorio ipsius montis Sancti Martini germinati seu procreati tempore vindemie triginta sex denarios, tempore vero putationis earundem vinearum sedecim denarios pro muneribus vel munera tantundem valentia, prout prius exegissent, sic exigerent et recipere valerent, prefatus etiam Farkasius, filius Dyonisii, nobis iuridice requirentibus super premissa libertate, in qua in hac parte, ut prefertur, regali excellentie querimonium (!) porrexerant, nulla litteralia instrumenta valuerat exhibere, nec quoquo modo ipsa libertate se prefulgere poterat declarare, idcirco, quia et nunc dictus dominus Seffridus abbas ex premissis rationabilibus cautelis iuri consentaneis ac etiam pretextu diuturne consuetudinis prelibatos triginta sex denarios tempore vindemie de qualibet tunella vini in territorio ipsius montis Sancti Martini germinati, tempore vero putationis earundem vinearum de quibuslibet vineis sedecim denarios vel munera tantum valentia pro iure montano exigere et recipere posse unicuique veritatem intuenti tenebatur, baronum, regnique nobilium in adiudicatione ipsius cause nobiscum adherentium moderato iudicii consilio conmisimus decernendo, quod memoratus dominus Seffridus abbas, prout antea sui predecessores ipsos triginta sex denarios tempore vindemie de qualibet tunella vini ibidem in territorio montis Sancti Martini ac tempore putationis vinearum sedecim denarios pro muneribus vel munera tantundem valentia recepissent, sic et ipse, suique successores ratione iuris sui montani semper in futurum recipere possint atque valeant, contradictione quorumlibet vineas ibidem habentium non obstante auctoritate presentium mediante. In cuius rei memoriam, firmitatemque perpetuam presentes eidem domini Seffrido abbati et suo monasterio concessimus litteras nostras privilegiales pendentis et autentici sigilli nostri munimine roboratas. Datum in Wyssegrad, vigesimo die octavarum festi Beati Michaelis archangeli predictarum, anno Domini millesimo trecentesimo quinquagesimo octavo. [1358. okt. 25.]

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.