useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1361 VI 04
Signature: 1361 VI 04
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
4. Juni 1361
Vilmos pécsi püspök s a királyi kápolna ispánja előtt tordi Radys fiai a pannonhalmi apátság tordi birtokát évi hat pensáért bérbe veszi.  

orig.Vilmos püspök, pécsi; titkoskancellár
Current repository
PannH OSB

  • notes extra sigillum
    • 207275
Graphics: 
x
Nos Wyllelmus, Dei et apostolice sedis gratia electus et confirmatus ecclesie Quinqueecclesiensis, comes capelle et secretarius cancellarius incliti principis domini Lodovici, Dei gratia regis Hungarie, memorie conmendantes tenore presentium significamus, quibus expedit, universis, quod religiosus vir frater Paulus et magister Stephanus litteratus, procuratores legitimi religiosorum virorum domini Siffridi abbatis et conventus monasterii Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie cum sufficientibus litteris procuratoriis eorundem ab una, parte vero ex altera Thomas, filius Radys, de Tord, comitatus Symigiensis, sua et Nicolai ac Andree, fratrum suorum, in personis in nostri presentia personaliter constituti, predicti frater Paulus et magister Stephanus nomine et vice prefatorum domini abbatis et conventus quandam portionem possessionariam ipsos et monasterium eorundem predictum in dicta possessione Tard vocata contingentem, alio nomine vulgariter Tohel nominatam, quam predictus Radys et per consequens memorati filii sui per aliqua temporum spatia retroacta ex consensu, concessione, gratia ac dilectione predecessorum dominorum abbatum bone memorie et conventus eiusdem monasterii tenuisse ac habuisse feudaliter dinoscerentur, eisdem Nicolao, Thome et Andree, filiis Radys et per ipsos filiis et heredibus eorum se assignasse, conmisisse et reliquisse sunt confessi et coram nobis assignaverunt, conmiserunt atque reliquerunt cum terris arabilibus, feneto et aliis omnibus suis utilitatibus et fructibus quibuscunque tenendam pariter et habendam, quemadmodum iidem hactenus tenuissent et habuissent eandem pro sex pensis denariorum pro tempore currentium singulis annis in festo Beati Martini episcopi et confessoris absque omni dilatione seu crastinatione prelibatis domino abbati et conventui in dicto ipsorum monasterio plene et integraliter persolvendis, tali cautela conditionis adiecta, quod in quocunqne anno, susccessu (!) temporis prenominati filii Radys vel eorum posteri ipsam solutionem sex pensarum denariorum suo termino facere negligerent vel procrastinarent, ex tunc eandem solutionem in anno proxime subsequenti cum duplo, salvo eiusdem anni debito, facere teneantur; si autem ipsam solutionem altero anno sequenti similiter negligerent vel differrent, ex tunc dominus abbas et conventus dicti monasterii pro tempore existentes prenotatam totalem possessionariam portionem suam ipsis, ut prefertur, assignatam et conmissam cum omnibus suis pertinentiis, non obstante eorum contradictione vel rebellione qualicunque, ab ipsis auferendi et de eadem iuxta quod eis melius videbitur disponendi ac nichilominus gravamina, que non solvendo premissa debita incurrerint, ab eisdem filiis Radys et eorum posteris requirendi liberam et absolutam facultatem habeant eo facto, prout omnia premissa et eorum singula prescripti fratres Paulus et Stephanus in personis dictorum domini abbatis et conventus auctoritate procuratoria antedicta, Thomas vero prenotatus personaliter et nominibus fratrum suorum predictorum spontanee acceptarunt et concorditer coram nobis se mutuo ad eadem astrinxerunt oraculo vive vocis. In cuius rei memoriam presentes litteras privilegiales pendentis sigilli dicti domini nostri regis, quo pretextu honoris dicti comitatus capelle fungimur, munimine roboratas duximus concedendas. Datum in Wyssegrad, secundo die octavarum festi Corporis Christi, anno eiusdem millesimo trecentesimo sexagesimo primo. [1361. jún. 4.] Exceptum etiam et assumptum extitit specialiter per partes predictas, ne dicti filii Radys vel eorum quivis successores ad decimas predicte terre se intromittere vel ipsam terram quovis modo obligare aut alienare valeant seu presumant. Datum ut supra.

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.