useridguestuseridguestuseridguestERRORuseridguestuseridguestuseridguestuseridguest
Charter: Pannonhalma, Bences - Capsarium (1000-1526) 1362 VIII 29
Signature: 1362 VIII 29
Zoom image:
Add bookmark
Edit charter (old editor)
29. August 1362
Konth Miklós nádor rendeletére a győri káptalan a pannonhalmi apátságot az idegen kézre jurtott Porva birtokába bevezeti.  

orig.győri káptalan
Current repository
PannH OSB

  • notes extra sigillum
    • 207281
Graphics: 
x
Magnifico viro domino Nicolao Konth, regni Hungarie palatino, amico eorum honorando, capitulum ecclesie Iauriensis amicitie et honoris continuum incrementum. Litteras serenissimi principis Lodovici, Dei gratia illustris regis Hungarie etc., secreto suo sigillo consignatas nobis transmissas cum omni reverentia et obedientia noveritis nos recepisse in hec verba:||
Lodovicus, Dei gratia rex Hungarie, fidelibus suis capitulo Iauriensis ecclesie salutem et gratiam. Dicitur nobis in personis abbatis et conventus Sancti Martini de Sacro Monte Pannonie, quod quedam eorum possessio Porwa vocata intra silvam Bokoniensem habita cum capella Sancti Emerici et aliis utilitatibus ad ipsam possessionem spectantibus predicto monasterio ipsorum rationabiliter attinens per quosdam nobiles ex novo indebite occupata et detenta recaptivatione et ipsis restitui-factione ac certa ab alienis iuribus distinctione plurimum indigeret. Qua propter fidelitati vestre firmiter precipiendo mandamus, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fide dignum, quo presente Nicolaus, filius Sebeuk, de Kysdeem vel Gallus de Gerencher aut Ladislaus, filius Valentini, de Nema seu Laurentius, filius Iohannis, de eadem, aliis absentibus homo noster ad faciem predicte possessionis Porwa vicinis et conmetaneis suis legitime convocatis et presentibus accedendo recaptivet eandem nomine iuris monasterii prenotati, recaptivatamque et ab aliorum, prout necesse fuerit, possessionariis iuribus separatam reassignet, conmittat et relinquat dictis abbati et conventui ac monasterio iure, quo ipsis contingere dinoscitur, perpetuo possidendam, si non fuerit contradictum; contradictores vero, si qui se obtulerint, citet ipsos contra eosdem abbatem et conventum in palatini regni nostri presentiam ad terminum conpetentem rationem contradictionis huiusmodi reddituros et post hec omnium premissorum seriem cum nominibus contradictorum et citatorum ac termino assignato, prout fuerit expediens, eidem palatino regni nostri predicti fideliter rescribatis. Datum in Wyssegrad, septimo die festi Beatorum Petri et Pauli apostolorum, anno Domini millesimo trecentesimo sexagesimo secundo. [1362. júl. 5.]||
Unde nos mandatis eiusdem domini nostri regis in omnibus obedire cupientes, ut tenemur, una cum Ladislao, filio Valentini, de Nema, homine regio inter alios in eisdem domini nostri regis litteris nominatim conscripto nostrum hominem, videlicet magistrum Demetrium Gand, socium et concanonicum nostrum, ad premissa mandata ipsius domini nostri regis fideliter peragenda nostro pro testimonio transmisimus fide dignum. Qui tandem ad nos reversi nobis concorditer retulerunt, quod ipsi feria tertia proxima post festum Beati regis Stephani proxime preteritum [1362. aug. 23.] ad faciem predicte possessionis Porwa vicinis et conmetaneis suis illic legitime convocatis et presentibus accessissent, ibique homo regius presente dicto nostro testimonio eandem possessionem Porwa nomine ipsius monasterii recaptivasset, recaptivatamque reassignasset, conmisisset et reliquisset dictis abbati et conventui ac monasterio, iure quo ipsis contingere dinoscitur perpetuo possidendam nullo penitus contradictore inibi existente. Datum septimo die termini reassignationis prenotati, anno Domini superius expresso. [1362. aug. 29.]

Comment

Eredeti
 
x
There are no annotations available for this image!
The annotation you selected is not linked to a markup element!
Related to:
Content:
Additional Description:
A click on the button »Show annotation« displays all annotations on the selected charter image. Afterwards you are able to click on single annotations to display their metadata. A click on »Open Image Editor« opens the paleographical editor of the Image Tool.